Conditore nimirum Deo, qui ea talia voluit esse. Sed e qua materia ea efformavit? E fluore
nimirum, ex quo cœtera cuncta efformavit corpora. Nihil enim, aut mirum, aut impossibile
est, in eodem corpore, et durum esse et molle, rarum, atque densum. Id in nobis ipsis
cernimus, et in aliis innumerabilibus. Quid ergo cœlum compositum corpus est? Iam quæstio
hæc, sepius renovata, etiam est soluta. Cœlum sideribus interpositum, simplex corpus est. Si
cum sideribus computetur, corpus est compositum. At sidera ipsa, simplicia ne sunt, an
composita? Composita triplici videntur ratione. Ex quatuor illis nostris, cunctorum corporum
elementis, spacio, lumine, calore, fluore. Quibus cœlum etiam constat. Si solida sunt,
composita videntur potius quam simplicia. Tertia ratione, fulgorum in eis varietas, non
uniusmodi ea, materia constare, arguere videtur. Sed hoc non arguit singula ex pluribus
constare materiebus, sed omnia simul, ex pluribus. Vel neque hoc ipsum, ex pluribus
constare ea materiebus tam arguit, quam ex una varie temperata. Singulaque sua temperie
propria, propriam quoque acquisivisse lucem. At utrum horum, probabilius fuerit, certi
nihil pronunciari potest, nisi prius quæstio absolvatur, an dura, densa, ac solida sint astra, et
anthraces, an econtra, mollis sint flamma. An etiam mollior sint lux. In hanc
disquisitionem toto incumbamus pectore. Idque monitu Aristotelico, similia in astris venantes
iis, qui apud nos fieri conspicimus. Igitur si dicamus, astra esse anthracas, inepta ea faciemus
ad motum, imo immobilia ea statuemus. Anthraces enim apud nos in foco, prorsus stant
immobiles. At astra, motus et quidem citatissimi, speciem nobis quotidie præbent, dum ab
ortu in occasum supero hæmisphærio, et ab occasu in ortum infero, incredibili
spacio transcurso, redeunt XXIIII horis tantum in eo immorata. Quod Astronomorum, aut
philosophorum, aut etiam e vulgo hominum nullus aut negat, aut non contendit. Trium apud
nos ignium, secundus, flamma ipsa in motum semper fertur, etiam minima, velocius ascendit
maior, velocissime maxima, uti quæ maiores in se habeat vires, et eas in actionem efferat
citissime. Ex similibus his apud nos effectis, argumentari licet, sidera esse flammas, et non
anthracas. Sed et simili alio, atque alio, id ipsum confirmari potest. Flamma namque
hæc nostras, etiamsi dum prope sumus, sursum tendere videamus: a longe tamen si cernatur,
et radiationem illam stellis propriam, et rotunditatem repræsentat. Quam rem cum Astronomi
non considerassent, a Luna quæ rotunda visitur figura, sunt argumentati, stellas omnes esse
rotundas. Rotundas quidem esse posse, non negamus. Nam et cometæ ipso corpore rotondi
visuntur. Et nos anno 1577. Mutinæ, non admodum a terra procul in sublimi, ardentem
globum noctu spectavimus, hac et illæ modo cito, modo tarde, per æra discurrentem,
ascendentem, descendentem, et transuersim aliquando sese ferentem. Qui quidem in duos
globos primum est divisus, minor quasi a maiore, partus. Ac minor semel est extinctus, et non
diu post reaccensus, cursu deinde in septentrionem citato, ambo evanuerunt. Neque tamen
unquam duarum horarum, quibus arserunt spacio, vel comam, vel caudam, vel barbam
promiserunt, aut in longum sunt extensi. Nihil ergo obstat, sidera quoque tametsi flammæ
sint, etiam rotundas esse. Sed Aristotelica ratio.
Διὸ καὶ εὐλόγον ἂν δόξειεν ὅτε ὅλος οὐρανὸς σφαιροειδὴς εἶναι, καὶ ἕκαστον τῶν ἂσττων.
“Et ideo recta ratione, videatur, et totum cœlum esse sphæricum, et singula astra.”
Nullius est momenti. Nam et nodi in arboris ligno, aliquando sunt rotundi, aliquando ovales,
alterius aliquando figuræ. Et claus in rotis, quæ rotunde sunt, et rotundi, et quadrangulares, et
aliarum figurarum sunt multoties. Sed ad nostras sidereas revertamur flammas. Astra flammæ
si sunt, et si non rotundæ sint, etiamsi sursum tendant, nihil obstat, quin exemplo nostrarum,
procul alquanto spectatæ, et rotundæ appareant, et radiatæ. Nam et Sol, et rotundus visitur, et
radiis circundatus. Nostræ quidem flammæ sursum tendunt, non quia leves sint, quod
Peripatus decantat. Sed quoniam a suo contrario fugiunt, terra scilicet, quæ eis etiam sese
opponit. Et quia ad propria principia, sicuti res aliæ omnes, redire nituntur, et originem suam
repetunt, et simile sibi appetunt. Principium autem nostrarum flammarum, ab astris et a Sole
fuit, sicuti Ægyptius Vulcanus, ignis inventor primus, Diodoro narrante, est contestatus. Et