 
          concedant, ærem tunc purgatiorem a vaporibus esse. Et visum liberiore intuitu cernere.
        
        
          Nullam tamen causam afferunt cur frequentior in cœlo fiat micatio. Et si aliquam afferrent, ea
        
        
          certe ab æris depuratione non penderet. Quid enim elementa agent in cœlum, quod ei est
        
        
          impassibile? Concludamus nos ex nostris principiis, cœlum, atque ætherem Chaldaicum, esse
        
        
          eam totam infiniti mundi, finitam regionem, in qua habitant sidera. Eamque esse, non quintæ,
        
        
          uniusque essentiæ, sed fluorem, infiniti illius primi fluoris immensam portionem, calore
        
        
          supero præditam, et astrorum flammis, quæ item fluor ardens sunt, pene infinitis,
        
        
          pulcherrimisque pulcherrime distinctam, atque ornatam, ut merito et æther, et κόσμος et
        
        
          διάκοσμος, et mundus potuerit, et debuerit appellati.
        
        
          
            Finis Libri Noni Pancosmiæ.
          
        
        
          ANNOTATIO R. P. M. IACOBI DE LUGO.
        
        
          
            Mirum valde est, quod philosophi qui procedebant lumine naturali habuerint aliquam
          
        
        
          
            notitiam de cœlo Empyreo; cum ex ratione naturali non possit investigari; quoniam ea quæ de
          
        
        
          
            cœlis cognoscimus per motum ex visu habemus, cœlum Empyreum non subiacet visui cum
          
        
        
          
            multum distet, nec motui cum immobile, hac de causa dicitur intellectuale, quoniam et si in se
          
        
        
          
            sit visibile; tantum intellectu capitur. Satisfacit huic dubitationi egregie Divus Thomas prima
          
        
        
          
            parte. q. 200 art. 3 in situ corporis. Et inquit; referendo Divum Augustinum decimo
          
        
        
          De
        
        
          civitate Dei
        
        
          
            cap. 9 error quo Porphyrius adæmonibus angelos discernebat; ut ærea loca
          
        
        
          
            essent dæmonum, ætherea vero et empyrea angelorum. Porphyrius tamquam Platonicus
          
        
        
          
            cœlum sydereum æthereum igneum existimavit, et quoniam Empyreum dicitur igneam.
          
        
        
          
            Dicebat cœlum ætherem esse. Empyreum, non sine eo modo quo nos nominamus cœlum
          
        
        
          
            Empyreum distinctum ab aliis supremum omnium, extra omnem immobilitatem,
          
        
        
          
            locum capacissimum splendidum quietum contemplationi convenientem et gloriæ beatorum.
          
        
        
          
            Quod Cœlum Empyreum non invenimus positum nisi per auctoritatem Strabi, et Bedæ
          
        
        
          
            et Basilii. Et quid mirum si per auctoritatem Ptolomæi credimus cœlum cristallinum esse
          
        
        
          
            multis temporibus, si antea incognitum, scilicet usque ad tempora ipsius Ptolomei qui illud
          
        
        
          
            invenit esse necessarium. Cur non erit credendam prædictis patribus ponentibus cœlum
          
        
        
          
            Empyreum esse locum necessarium, ob contemplationem beatorum. Quare dicit Strabus vir
          
        
        
          
            auctoritate dignus per cœlum in principio a Deo, creatum non firmamentum; sed cœlum
          
        
        
          
            Empyreum intelligi 2 dist. c. 2 prout refert Petrus Lombardus, et Glosa ordinaria Gen. primo.
          
        
        
          
            Quod approbat Alphonsus Tostatus vir eruditissimus dicens quod per illa verba in principio
          
        
        
          
            creavit Deus cœlum et, cœlum solum Empyreum secundum veram positionem intelligi, quia
          
        
        
          
            non ponitur de materia illa communi creatum, cum in prima sui creatione habuerit ultimum
          
        
        
          
            sui complementum, ut Thomas ait disti. 2 d. 12 art. 5 quartum et manifestum est consi-
          
        
        
          
            deranti ordine verba illa in principio creavit Deus, etc. At verba illa in hoc libello posita, id
          
        
        
          
            est quod cœlum Empyreum nihil alienum accipit. Sunt sano modo intelligenda, quomodo cum
          
        
        
          
            sit receptaculum animarum post mortem, et ubi fabrificavit fuit spiritibus angelicis est
          
        
        
          
            repletum. Antiqui ignoraverant hanc receptionem non valentes ratione nobili hoc adinvenire,
          
        
        
          
            crediderim eos intellexisse cœlum illud non recipere aliquid alienum id est virtutem ab alio
          
        
        
          
            corpore superiore, credentes et continentes illud cœlum Empyreum esse supremum cœlum,
          
        
        
          
            quod modo est falsum cum adinventum sit cœlum cristallinum nonum traditum. Et a patribus
          
        
        
          
            universis cœlum decimum, de quo cœlo verum est dicere nihil alienum recipere, id est ab alio
          
        
        
          
            corpore virtutem aliquam et fortasse, nec a Sole, sed suum splendorem habet immediate a
          
        
        
          
            Deo conditore.