Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 252

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER NONUS
DE ÆTHERE.
At idem hic infinitus mundus, quo modo etiam erit finitus? Vel enim, unus idemque est
mundus is, qui infinitus simul est et finitus, vel duo sunt inter se differentes, alter
infinitus, finitus alter. Non enim videtur, unus, idemque, eodem tempore in se posse,
contrarietatem hanc recipere. Ex Chaldæorum quidem allatis dogmatibus, facilis est huius rei
solutio. Empyreus enim, ad extera in infinitatem expanditur. Ad intera vero, qua, est tribus
primum æthera contingit, eo concactu finitur, atque est finitus. Æther vero, qui ab eo
contingitur, cœlum dicitur, quod in octo, aut novem divisus orbes, ad extera, qua
Empyreum tangit, et qua tangit elementa, finitum mundum facit. Atque hic est, cum
elementis, totus plerisque aliis philosophis mundus. Possumus autem nos, in hac quæstione
libere versari, quoniam sacri veteres Theologi Iustinus, Basilius, Ambrosius,
Chrysostomus, Theodorerus, Lactantius, Theophylactus, et Procopius Gazæus, in diversa ab
Astronomis, philosophisque abierunt. Quoniam nullus esset in sacris Bibliis locus, qui vel de
cœlorum numero, vel de eorum motu, aut rotunditate certum aliquid pronunciaret. Igitur, cum
Astronomis, et eos securis philosophis cœli contemplatoribus, cœlestia contemplemur. Et quæ
in discussionem venient, perpendamus.
Οὐρανὸν cœlum philosophi appellavere id totum, quod Chaldæi, in tres æthereos
distinxerant mundos. Sed etymon etheris apud Græcorum philosophos, non idem
fuit. Namque Anaxagoras, a verbo αἲθω, ardeo deduxit æthera. Quoniam putaret, astra
non aliud esse quam ignes, quibus totem arderet cœlum. Plato, quamvis de astris sentiret
idem, et quod cœlum ignis esset, non ab igne aut ardore, sed a verbo alio, ἀειθέω quod est,
semper curro, etymon derivavit. Aristoteles, Platonis sententia comprobata, Anaxagorea
reiecta, ipse pessimam, nullis sensibus, nullis rationibus suffultam introduxit. Cœlum, non
ignem, non ærem, non aquam, non terram, sed ab his, quintam quandam essentiam esse dixit.
Orpheus sane Græcæ sapientiæ pater, et a Chaldæis, et a suis videtur dissensisse, cum caneret.
Αἰθέρι πάντα πέριξ ἀφάτῳ λάβε: τῳ δ'ἐνὶ μέσῳ οὐρανὸν, ἔνδετε γαῖαν ἀπείρητον, ἔνδετε
θάλασσαν.
“Æthere cuncta circum ineffabili prehendit. Inque medio cœlum, intraque terram infinitam,
intraque mare.“
Si æthere cœlum comprehendit opifex, undequaque cœlum æthere est circumvolutum. Ergo
videtur æther hic Orphicus, idem cum Empyreo esse. Qui cœlum, totamque trium ætherorum
molem amplectebatur. Neque vero nominum utriusque, significatio id negat. Nam Empyreus
ab igne dictus est, æther ab ardore. Ardor ignis est species. Sed ulterius progrediamur. Cœlum
Astronomi, in orbes octo prima partitione distinxerunt. Chaldæi in tres ætheres. Utri melius,
ac verius? Utrum rursus quam utrique, et melius, et verius, hac eadem de re philosophari
possumus? Si in Empyreo, sive Orphico æthere, alienum nihil reperiatur, cum eo nihil
commiscebitur. Si nihil ei commiscetur, simplicissimus erit Empyreus mundus. Si
simplicissimus, etiam sibi sufficiens, et perfectus, et nulla a se externa re indigus. Nam quod
tres ætheres Chaldaicos, et tres hylæos, quasi in suo ventre gestet, et per eos usque ad centrum
omnium transeat, id non suo, sed contentorum beneficio facit. At supremum, ac primum
suum æthera, qua ratione, et quo interstitio ab Empyreo diliunxit? Et quo secundum a primo?
Et tertium a secundo? Vel enim unum corpus sunt et continuatum, tum inter se, tum
cum Empyreo, vel sunt, et ab hoc, et inter se separati. Videtur quidem Zoroaster, cum
Empyreum ab primo æthere segregaret, in id respexisse, quod Empyreus, arderet totus, et
totus esset ignis, sibi ubique similaris. Æther autem primus, non totus arderet: arderet tamen
per intervalla, innumeris eius partibus, atque flammis inter se, et magnitudinibus, et coloribus,
1...,242,243,244,245,246,247,248,249,250,251 253,254,255,256,257,258,259,260,261,262,...411
Powered by FlippingBook