DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
44
sine principio est, ens unum est, ens infinitum est, ens immobile est
;
de Deo nempe sermonem habens. Quod Theophrastus et Philo-
ponus et Simplicius affirmant. Quam rem etiam Aristoteles ipse
videtur agnovisse ideoque primo Sapientiae dixisse:
30
in prae-
sentem sane contemplationem causarum, nullo modo convenit de ipsis
sermo.
Quia scilicet illi theologica tractarunt, ipse vero physica
principia tunc discutiebat quare
31
ommitendi ad praesentem quae-
stionem
. Quin imo etiam 1. Physico:
32
Utrum unum et immobile sit
ens contemplari, non est de natura contemplari
. Quare cum eorum
contemplatio de uno et immobili ente esset, non erant in physi-
corum principiorum examen vocandi.
[299] At non sibi temperat Aristoteles, etiam si cognosceret
eos
33
de natura quidem nequaquam agere
, vocat in ius quoniam
34
na-
turales dubitationes accidit ipsos dicere
. Id vero verum nequaquam
est. Dicebant ipsi ens esse sine principio, unum, infinitum, im-
mobile. Hic nec subiecta res neque ei rei haec attributa, naturalia
sunt, neque ulla naturalis dubitatio poterat recta ratione cadere.
Cadebat ea ratione, qua Zenoni imputaverat, Deum corpus esse
asseverare at hic, quia
ἀκίνητον
,
immobile
ens dicebant in quae-
stionem inviti nolentesque trahuntur, non enim ista immobilitas
naturalis res est, nec dubitatio, quae de ea posset haberi, natura-
lis esset. Quare violentia maxima huc trahuntur. At non decuit
veritatis amatorem philosophum, non vera, non legitima de cau-
sa viros theologos in physicas quaestiones implicare.
Deinde illi de ente loquebantur: Aristoteles eos ad principia
trahit. Aliud ens est, aliud (ni fallor) principium est. Atque ita
bis de genere in genus transilit, de genere theologico ad genus
physicum, de entis genere ad genus principii. Parmenides sane
unum ens esse dicebat at non itidem dicebat unum esse princi-
30
εἰς μὲν οὖν τὴν νῦν σκέψιν τῶν αἰτίων οὐδαμῶς συναρμόττει
περὶ αὐτῶν ὁ λόγος. [ARIST. Metaph. 986b.12–14]
31
ἀφετέοι πρὸς τὴν νῦν ζήτησιν. [ARIST. Metaph. 986b.26]
32
τὸ μὲν οὖν εἰ ἓν καὶ ἀκίνητον τὸ ὂν σκοπεῖν, οὐ περὶ φύσεώς ἐστι
σκοπεῖν· [ARIST. Ph. 185a.1]
33
περὶ φύσεως μὲν οὔ. [ARIST. Ph. 185b.15]
34
φυσικὰς δ’ ἀπορίας συμβαίνει λέγειν αὐτοῖς. [ARIST. Ph. 185b.16]
5
10
15
20
25