54
[301]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI III LIBER II
Aristotelis cum tribus Physiologis dissensio
Ad eos accedamus, qui quanquam theologi etiam fuerint,
sunt tamquam physici ab Aristotele multo pluribus in locis ac
multo plures vexati: Thaleta, Diogenem et reliquos omittam,
quod ipse parum operae in eos consumat. Inter omnes tres eli-
gam, quos acrius quam alios laceravit: Empedoclem, Anaxago-
ram, Democritum. Quorum quanquam Empedoclem aliquando
collaudet, aliquando uti testem tantum adducat, attamen pluri-
bus criminationibus quam caeteros cunctos, excepto praeceptore
Platone, accusat. Itaque eum 1. Physico laudat, quod principia
finita posuerit 1. Sapientiae: ait eum de principiis balbutire, 2.
Physico, quod casum in rebus naturae amittat, reprehendit: eun-
dem tamen casum ibidem ipsemet admittit.
Sed ad graviora 1. De generatione I:
1
Empedocles sane videtur
contraria dicere et apparentibus et sibi ipsi: simul enim dicit alterum
ex altero non fieri elementorum ullum, sed alia omnia ex his. Et simul
cum collegerit in unum universam naturam praeterquam litem, ex uno
generari rursus unumquodque
.
1
Ἐμπεδοκλῆςμὲνοὖνἔοικενἐναντίαλέγεινκαὶ πρὸς τὰφαινόμενα
καὶ πρὸς αὑτὸν αὐτός. Ἅμα μὲν γὰρ οὔ φησιν ἕτερον ἐξ ἑτέρου γίνεσθαι
τῶν στοιχείων οὐδέν͵ ἀλλὰ τἆλλα [τ’ ἄλλα] πάντα ἐκ τούτων͵ ἅμα δ΄
ὅταν συναγάγῃ εἰς ἓν τὴν ἅπασαν φύσιν πλὴν τοῦ νείκους͵ ἐκ τοῦ ἑνὸς
γίγνεσθαι πάλιν ἕκαστον. [ARIST.G C. 315a. 3 – 8]
5
10
15
20