DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
64
dat:
14
Sicut Empedocles, quae enim in calidam matricem venerint ma-
scula gigni, quae autem in frigidam, foeminas
. Et mox:
15
Hoc enim
revera Empedocles segnius apprehendit existimans frigiditate et calidi-
tate differre tantum
. Quod etiam hic improbat procedente tamen
disputatione, largitur aliquid sic scribens:
16
Caliditatem sane et fri-
giditatem causam existimare maris et foeminae et secretionem a dextris
fieri vel sinistris habet aliquam rationem
. Tandem versus finem post
instrumentorum quorundam suppositiones, cum Empedocle in
eandem venit ipse sententiam:
17
His suppositis forte magis fuerit
manifestum, quam ob causam gignitur hoc quidem foemina, hoc vero
masculum. Quando enim non superet principium et nequeat coquere ob
defectum caliditatis nec perduxerit in propriam ipsius formam, sed hac
vincatur, necesse est in contrarium mutare, contrarium autem etiam
mari est foemina
. Quae cum ab eo dicantur, quid aliud est dicere
quam marem et foeminam ob maiorem et minorem calorem gig-
ni, minor autem maioris respectu rationem frigiditatis habet.
Cur vero tantus philosophorum Deus in metaphorarum
etiam frivolam reprehensionem descendit eiusdem libri capi-
te 8:
18
Empedocles non recte putavit vel non bene transtulit canens
14
καθάπερ Ἐμπεδοκλῆς· τὰ μὲν γὰρ εἰς θερμὴν ἐλθόντα τὴν
ὑστέραν [ὑστέρα] ἄῤῥενα γίνεσθαι τὰ δ΄ εἰς ψυχρὰν θήλεα. [ARIST. G
A 764a. 2 – 4]
15
τοῦτο γὰρ ὡς ἀληθῶς Ἐμπεδοκλῆς ῥᾳθυμότερον ὑπείληφεν
οἰόμενος θερμότητι καὶ ψυχρότητι διαφέρειν μόνον. [ARIST. GA764a.12
– 13]
16
Τὸ μὲν οὖν θερμότητα καὶ ψυχρότητα αἰτίαν [αἴτιον] οἴεσθαι τοῦ
ἄῤῥενος καὶ τοῦ θήλεος καὶ τὸ τὴν ἀπόκρισιν ἀπὸ τῶν δεξιῶν γίνεσθαι
ἢ τῶν ἀριστερῶν ἔχει τινὰ λόγον· [ARIST. G A 765a.35 – b.1]
17
τούτων δ΄ ὑποκειμένων ἴσως ἂν ἤδη μᾶλλον εἴη φανερὸν δι΄
ἣν αἰτίαν γίνεται τὸ μὲν θῆλυ τὸ δ΄ ἄῤῥεν. ὅταν γὰρ μὴ κρατῇ ἡ ἀρχὴ
μηδὲ [μητὲ] δύνηται πέψαι δι΄ ἔνδειαν [ἐνδείαν] θερμότητος μηδ΄[μητ΄]
ἀγάγῃ [ἀνάγῃ] εἰς τὸ ἴδιον εἶδος τὸ αὑτοῦ ἀλλὰ ταύτῃ ἡττηθῇ͵ ἀνάγκη
εἰς [ἐπὶ] τοὐναντίον μεταβάλλειν. ἐναντίον δὲ καὶ τῷ ἄρρενι τὸ θῆλυ.
[ARIST. G A 766a.16 – 21]
18
Ἐμπεδοκλῆς δ΄ οὐκ ὀρθῶς ὑπελάμβανεν, ἢ οὐκ εὖ μετήνεγκε
ποιήσας ὡς τὸ γάλα μηνὸς ἐν ὀγδοάτου δεκάτῃ πύον ἔπλετο λευκόν.
σαπρότης γὰρ καὶ πέψις ἐναντίον [ἐναντία]͵ τὸ δὲ πύον σαπρότης {τίς}
ἐστιν [ἐστί]͵ τὸ δὲ γάλα τῶν πεπεμμένων. [ARIST. G A 777a.8 – 12]
5
10
15