DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
60
10
5
praesens enim consilium augetur hominibus et in aliis dicit. Quantum
alii fiunt
iii
, tantum illis semper et sapere alia repraesentat
. Haec legi-
tima interpretatio eiusdem Aristotelis illegitimam illam priorem
esse arguit, et multo magis idem arguunt haec alia Empedoclis
carmina a Sexto Empirico allata:
7
Sic nec visibilia haec hominibus
nec audibilia nec mente perceptibilia.
Ubi clare sensus a mente di-
stinguuntur.
Nec vero rectius his contortum aliud illud crimen 1. De ge-
neratione capite 8:
8
Verum quemadmodum Empedocles et aliorum
quidam dicunt, pati per poros, sic omnem alterationem et omne pati ad
hunc fieri modum per vacuum facta resolutione ac corruptione
. Non
est enim rationi consentaneum Empedoclem, qui vacuum om-
nino negat (testante Aristotele eodem ex illius carmine,
οὐδέν
τι τοῦ παντὸς κενὸν πέλει
iv
), per vacuum fieri alterationem
affirmare. Atque ita haec etiam cavillatio nullius esse momenti
apparet.
Falsa quoque est alia illa primo De sensu capite 4:
9
Necesse
vero est aut in seipsa aquam habere genera saporum insensibilia, sicut
Empedocles dicit.
Et mox de agente causa:
10
Veluti si quis calidum
et solem dicat, horum, ut quidem Empedocles inquit, nimis conspicua
est falsitas
: Neutrum horum Empedoclem dixisse authores sunt
Aetius et Plutarchus. Ille in Philosophica historia Empedoclis de
saporibus opinionem sic recenset, capite: quomodo plantae cre-
7
οὕτως οὔτ’ [οὐδὲ] ἐπιδερκτὰ τὰδ΄ ἀνδράσιν [ἀνθρώποισιν] οὐτ΄
ἐπακουστά οὔτε νόῳ περιληπτά. [S.E. M. 7.123.9 – 124.1]
8
ἀλλ΄ ὥσπερ Ἐμπεδοκλῆς καὶ τῶν ἄλλων τινές φασι πάσχειν
διὰ πόρων͵ οὕτω [οὕτως] πᾶσαν ἀλλοίωσιν καὶ πᾶν τὸ πάσχειν τοῦτον
γίνεσθαι τὸν τρόπον͵ διὰ τοῦ κενοῦ γινομένης τῆς διαλύσεως καὶ τῆς
φθορᾶς. [ ARIST. G C. 325b.1 – 4]
9
ἀνάγκη δ΄ ἢ ἐν αὑτῷ τὸ ὕδωρ ἔχειν τὰ γένη τῶν χυμῶν ἀναίσθητα
διὰ σμικρότητα͵ καθάπερ Ἐμπεδοκλῆς φησίν. [ARIST. Sens. 441a.4 – 6]
10
οἷον εἰ τὸ θερμὸν καὶ τὸν ἥλιον φαίη τις. τούτων ὡς μὲν Ἐμπε-
δοκλῆς λέγει λίαν εὐσύνοπτον τὸ ψεῦδος. [ARIST. Sens. 441a.9 – 11]
iii
Corr. ex
aliis dixi;
vjerojatno je pogreška; usp. Didot: Quantum alii
fiunt mutantque, etiam sapere ipsis altera semper adest tantum.
iv
Usp. EMP. Fragm. 13.3 i ARIST. Xen. 976b.26.
15
20