DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
58
Imputatque ideo illi, quod animam ex elementis constituat,
quod nos quoque ex suis principiis concedemus. At non ex his
corporeis elementis eam ab eo constitui concedemus, sed incor-
poreis intelligibilibusque elementis: talia enim eum constituisse
Simplicius est author, longa illa 1. Physico de veterum dogma-
tibus digressione in hunc scribens modum:
Caeterum et Empedo-
cles, cum de intellectuali mundo et sensibili dissereret, et illum huius
exemplar archetypum poneretne in utroque haec quatuor principia et
elementa: ignem, aerem, aquam, terram et effectrices causas, odium et
amicitiam statuit
.
Ex his igitur intelligibilibus elementis animam componere
Empedoclem dicimus illaque intellectuali eius terra, aqua, aethe-
re, igne terram hanc corpoream, aquam, aerem, ignem cognosce-
re affirmamus. Principium enim dicit Empedoclem dixisse ani-
mam esse: at horum corporeorum illa incorporea principia esse
Empedocles dixit, cum intellectualem mundum huius exemplar
archetypum poneret. Talis ergo haec est Aristotelis obiectio
ii
in
Empedoclem, quales fuerunt illae in quatuor theologos.
Similis fere est ea altera libro 3. capite 3:
5
Antiqui sane sapere
et sentire idem esse dicunt, sicut et Empedocles dixit. Ad praesens enim
consilium augetur hominibus. Et alibi. Unde illis semper sapere alia
repraesentat
. Nulla hic sensus mentio, consilium et sapere sen-
sum non dicit et ad res praesentes semper aliud atque aliud pro
prudentia variat.
Qualis ergo est hic Aristotelis interpretatio? Longe alia ab ea
quae eorum carminum 1. De ente capite 5. ab eo exponitur:
6
Ete-
nim Empedocles mutantes habitum mutare etiam prudentiam dicit. Ad
5
καὶ οἵ γε ἀρχαῖοι τὸ φρονεῖν καὶ τὸ αἰσθάνεσθαι ταὐτὸν εἶναί
φασιν ὥσπερ καὶ Ἐμπεδοκλῆς εἴρηκε ”πρὸς παρεὸν γὰρ μῆτις ἀέξεται
ἀνθρώποισιν” καὶ ἐν ἄλλοις ”ὅθεν σφίσιν ἀεὶ {καὶ} τὸ φρονεῖν ἀλλοῖα
παρίσταται [παριστᾷ]”. [ARIST. de An.427a.21 – 25]
6
καὶ γὰρ Ἐμπεδοκλῆς μεταβάλλοντας τὴν ἕξιν μεταβάλλειν
φησὶ τὴν φρόνησιν· ”πρὸς παρεὸν γὰρ μῆτις ἐναύξεται [ἀέξεται]
ἀνθρώποισιν”. καὶ ἐν ἑτέροις δὲ λέγει· ”ὅσον δ΄ ἀλλοῖοι μετέφυν [Corr.
ex ἀλλοίοις μετέφην], τόσον ἀρ’ σφίσιν ἀεὶ καὶ τὸ φρονεῖν ἀλλοῖα
παρίστατο [παριστᾷ]”. [ARIST. Metaph. 1009b.17 – 21]
ii
Auct. corr. ex obiecto
15
20
5
10
25