Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 96

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
50
flammam et noctem seu lucem et tenebras. Quod suis carmini-
bus quibusdam quae superfuerunt clare proditur. Ait enim:
41
[300]
Huic quidem flammae aetheriae ignis
Blandus valde, rarus, levis, sed undequaque idem
Alteri vero non idem, sed et illud per se,
Contraria nox.
Et postea:
42
Sed cum omnia lux et nox nominantur
.
Et:
43
Universum, plenum est simul luce et nocte invisibili
.
Universum ergo idem elementa et coelum, plena esse luce et
tenebris, non autem terra et igne, quae in coelummaximam orbis
partemnon ascendunt. Nam etiam si ignemnominaverit, qualem
ignem intelligeret, expressit voce illa (aethereus), ea autem est
stellarum lux. Falso igitur sunt illi ab Aristotele imputata calor et
frigus, terra et ignis. Procul etiam a veritate asseruit Parmenidem
et Melissum rerum generationem negasse. Ipse enim idem Aris-
toteles 1. Sapientiae capite 4. attestatur contrarium:
44
Sicuti etiam
Parmenides iste enim instituens universi generationem
. Si universi
generationem instituit, quanam ratione accusari potest rerum
generationem sustulisse? Sed alterum accusationis capite 1. Phy-
sico fuit? Parmenidis ac Melissi rationis fuisse
ἀσυλλογίστους,
non conclusisse syllogistice. Sane si eorum scripta extarent in-
tegra, id etiam pervideremus. Sed duo nobis sufficiant ad hanc
obiectionem temperandam. Alterum, quod Philoponus
xx
ait non
41
τῇ μὲνφλογὸς αἰθέριον πῦρ͵// ἤπιον ὄν [ἂν]͵ μέγ΄ ἀραιὸν ἐλαφρόν͵
ἑωυτῷ [ἑαυτὸ] πάντοσε [πάντοθε] τωὐτόν͵// τῷ δ΄ ἑτέρῳ μὴ τωὐτόν·
ἀτὰρ κἀκεῖνο κατ΄ αὐτὸ// τἀντία νύκτ΄ ἀδαῆ [Ἀντία νυκτάδα] [Usp.
PARM. Fragm. 8.56 – 59]
42
αὐτὰρ [Ἀτὰρ] ἐπειδὴ [ἐπεὶ] πάντα φάος καὶ νὺξ ὀνόμασται –
PARM. Fragm. 9.4]
43
πᾶν πλέον ἐστὶν ὁμοῦ φάεος καὶ νυκτὸς ἀφάντου – [PARM.
Fragm. 9.6]
44
οἷον καὶ Παρμενίδης· καὶ γὰρ οὗτος κατασκευάζων τὴν τοῦ
παντὸς γένεσιν. [ARIST. Metaph. 984b.25–26]
xx
Corr. ex Phyloponus
5
10
15
20
1...,86,87,88,89,90,91,92,93,94,95 97,98,99,100,101,102,103,104,105,106,...454
Powered by FlippingBook