Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 86

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
40
in loco mendum esse puto in voce
ἠρεμεῖν
, nam contraponitur
immobili debetque legi
κινητόν
, nec est mirum id hoc loco esse,
cum hi libelli cum tertio contra Gorgiam corruptissimi sint. Ante
hanc sententiam Theophrastus Xenophani adscripserat, sed esto
etiam Zenonis. Aristoteles omnia haec capita refellit, cum tamen
ipse quoque Deum unum et aeternum esse contendat. Sed refel-
lit, quia, ut de corpore aliquo haec dicta essent interpretatur, ex-
primit id fine istius redargutionis Zenoni attribuens:
22
Ipse
[298]
enim
corpus dicit esse Deum, sive hoc universum, sive quidvis alius
ipse ait
. Non quidem Zeno id aperte dicit, sed Aristoteles assu-
mit, ut consequens sphaerico esse, ait namque:
23
Incorporeus cum
sit, quomodo sphaericus fuerit?
Mirum, cur etiam ovum Orphicum
non susceperit confringendum, ex quo dii prodierant. Aristoteles
ipse duplicem novit cognitionem intellectus rectam et in se revo-
lutam, illam cum intellectus alia intelligit, hanc cum se ipsum:
hanc ipsam sapientes Aegyptii ac Hebraei sphaerae assimilarunt,
rotam in medio rotae, hunc mundum sphaericum in intellectuali
sphaerico esse dicentes. Et Parmenides, quem Aristoteles affert,
dixerat de Deo ipso:
24
Undique contornatae sphaerae similis mole
.
Similem dixit moli non molem esse. Similitudo autem haec in eo
est, quod Dei intellectio a se incipiens in seipsam desinit, non ali-
ter quam sphaerae coelestis motum Aristoteles ipse docuerat in
id desinere unde moveri coeperat, idem et principium et finem
esse ideoque aeternum facit.
Nulla ergo necessitate induxit Aristoteles, quia Deus sphae-
ricus esset a Zenone dictus, eum esse etiam corpus. Itaque cor-
ruit omnis redargutio ista atque ideo subvertuntur, quaecunque
contra motum, quietem, finitatem, infinitatem, contra corpoream
sphaericitatem direxit nec non quae contra generationem vel ex
simili, vel ex non simili, vel ente, vel non ente factum est, ab eo
disputatum. Deum autem videre, audire, reliquos sensus habere,
nihil aliud est quammetaphorice expressa Dei intelligentia, quae
22
αὐτὸς γὰρ σῶμα λέγει εἶναι τὸν θεόν͵ εἴτε τόδε [δὲ] τὸ πᾶν͵ εἴτε
ὅ τι δή ποτε αὐτὸ [αὐτὸς] λέγων. [ARIST. Xen.979a.5–6]
23
ἀσώματος γὰρ ὢν πῶς ἂν σφαιροειδὴς εἴη. [ARIST. Xen. 979a.7]
24
πάντοθεν͵ εὐκύκλου σφαίρας ἐναλίγκιον ὄγκῳ; [PARM., Fragm.
8.43]
5
10
15
20
25
30
1...,76,77,78,79,80,81,82,83,84,85 87,88,89,90,91,92,93,94,95,96,...454
Powered by FlippingBook