Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 78

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
32
et
μέτριον
et simile et immobile hoc unum. Si immobile, non
transfigurari positu nec alterari forma nec misceri alii. Quae cum
stabilisset, rationibus ibi adductis concludens ait.
Etiamsi sensui
multa alia appareant, ratione tamen, nec multa esse ipsum ens, sed ae-
ternum et infinitum et undequaque simile sibi ipsi
.
x
vi
Haec summa
Xenophanis sententiae ab eo ibi recensitae. Quae sane longe alia
est ab ea, quam Theophrastus ex professo libro ad hoc edito, ut
antiquiorum dogmata narraret, retulit superius.
Sed esto Aristotelis verior relatio, a quo eam sumpserit Ni-
colaus Damascenus dixeritque de Xenophane:
πρῶτος ἑνίσας
,
primus unum afferens;
at enim Deum esse hoc unum fatetur. Quid
ergo opus fuit ita excipere, quasi universum hoc cum partibus
suis unum esse diceret? Aeternum, infinitum, simile, sibi immo-
bile, non mutari, non alterari? Atque contra haec omnia longa
disputatione extra scopum illius viri, extra mentem, praeter rem
ipsam vires ingenii veluti ostentare? Non videtur decoris philo-
sophici fuisse veritatis amatorem virum, uti gloriatur longe ab
omni veritate, veritatem ipsam cavillationibus vellicare. Opponit
in eo sese rationi Xenophaneae, quae fuerat: Si quid est aeternum
est, haec prima thesis, ratio:
16
Si quidem non potest generari quic-
quam ex nihilo
. Vellicat autem eam in hunc modum:
17
An necesse
est ingenita esse omnia? Vel nihil prohibet fieri alia ex aliis?
Prohibet
quidem in eo uno Deo, de quo Xenophanes loquebatur, quem
Aristoteles agnovit unum, prohibet etiam in universo, quod Ari-
stoteles unum contendit: prohibet in una eius parte: coelo, prohi-
16
εἴπερ μὴ ἐνδέχεται γενέσθαι μηδὲν ἐκ μηδενός. [ARIST. Xen.
974a.2–3]
17
ἆρα [ἂρ’] ἀνάγκη ἀγέννητα πάντα εἶναι͵ ἢ οὐδὲν κωλύει
γεγονέναι ἕτερα ἐξ ἑτέρων; [ARIST. Xen. 975a.22–24]
xvi
Nije tiskano kao citat i nema grčkog, dodana kurziva.
5
10
15
20
25
1...,68,69,70,71,72,73,74,75,76,77 79,80,81,82,83,84,85,86,87,88,...454
Powered by FlippingBook