Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 70

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
24
tes dixerunt et dicunt
. Et postea:
10
Et deorum pugnas, quae Homerus
finxit, non recipiendas in civitatem, nec in allegoriis fictas, nec sine
allegoriis. Adolescens enim non potis est iudicare, quid nam allegoria
et quid non
.
Aristoteles quoque libri 4. Sapientiae capite 8. scribit:
11
Tradi-
tum est a veteribus ac priscis in fabulae figura relictum posterioribus,
quod Dii sint hi, et quod divinum continet universam naturam, reli-
qua vero fabulose iam adiecerunt ad persuasionem vulgi et ad legum ac
utilitatis usum. Hominis
xiii
enim figuris eos et animalium quorundam
similes dicunt et his alia consequentia et affinia dictis, a quibus, si quis
separans, primum illud solum accipiat, quod Deos putarent primas es-
sentias esse, divine dictum esse existimabit
. Et 1. Meteoro capite 9.
haec alia habet:
12
Quare, siquidem sub aenigmate dicebant Oceanum
priores forte hunc ipsum fluvium, qui circulo fluit circa terram
. Et li-
bro De animalium motu capite 3:
13
Fabulatores autem Atlantem
fingentes super terram habentem pedes videantur sub allegoria dixis-
se fabulam hunc veluti diametrum esse et vertere coelum circa polos
.
10
καὶ θεομαχίας ὅσας Ὅμηρος ἐποίησεν οὐ παραδεκτέον εἰς τὴν
πόλιν͵ οὔτ΄ ἐν ὑπονοίαις πεποιημένας, οὔτ’ ἄνευ ὑπονοιῶν. ὁ γὰρ νέος
οὐχ οἷός τε κρίνειν ὅτι τε ὑπόνοια καὶ ὃ μή. [PLATO, R. 378.d.5–8]
11
παραδέδοται δὲ παρὰ [ὑπὸ] τῶν ἀρχαίων καὶ παμπαλαίων
[παλαιῶν] ἐν μύθου σχήματι καταλελειμμένα τοῖς ὕστερον ὅτι θεοί τέ
εἰσιν οὗτοι, καὶ περιέχει τὸ θεῖον τὴν ὅλην φύσιν. τὰ δὲ λοιπὰ μυθικῶς
ἤδη προσῆκται πρὸς τὴν πειθὼ τῶν πολλῶν. καὶ πρὸς τὴν εἰς [πρὸς]
τοὺς νόμους καὶ συμφέρον χρῆσιν· ἀνθρωποειδεῖς τε γὰρ τούτους, καὶ
τῶν ἄλλων ζῴων ὁμοίους τισὶ λέγουσι͵ καὶ τούτοις ἕτερα ἀκόλουθα καὶ
παραπλήσια τοῖς εἰρημένοις͵ ὧν εἴ τις χωρίσας αὐτὸ λάβοι μόνον τὸ
πρῶτον͵ ὅτι θεοὺς ᾤοντο τὰς πρώτας οὐσίας εἶναι͵ θείως ἂν εἰρῆσθαι
νομίσειεv. [ARIST. Metaph. 1074a.38–b.10]
12
ὥστ΄ [ὥς] εἴπερ ᾐνίττοντο τὸν ὠκεανὸν οἱ πρότερον ͵ τάχ΄ ἂν
τοῦτον τὸν ποταμὸν λέγοιεν τὸν κύκλῳ ῥέοντα περὶ τὴν γῆν. [ARIST.
Mete. 347a.6–8]
13
οἱ δὲ μυθικῶς [μυθικοὶ] τὸν Ἄτλαντα ποιοῦντες ἐπὶ τῆς γῆς
ἔχοντα τοὺς πόδας δόξαιεν ἂν ἀπὸ [ὑπὸ] διανοίας εἰρηκέναι τὸν μῦθον͵
ὡς τοῦτον ὥσπερ διάμετρον ὄντα καὶ στρέφοντα τὸν οὐρανὸν περὶ τοὺς
πόλους· [ARIST. MA 699b.27–30]
xiii
Corr. ex Homines
5
10
15
1...,60,61,62,63,64,65,66,67,68,69 71,72,73,74,75,76,77,78,79,80,...454
Powered by FlippingBook