DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
16
obiicienda. At cur Ocello, Theagi, Meropo, Archytae, Hippo-
crati aliquid gratiarum agendum non fuit? Cur fassus non est
philosophico animo, veritatis amore ea, quae ab illis mutuaba-
tur. Sed nolim, dum veterum aliis gratias habendas praedico,
alios excuso, in Aristotelem videri invehi, ne, quod in eo non
magnopere laudo, in me alii accusent. Nisi ea opinione ducerer:
Aristotelicos libros fere omnes tumultuario quodam opere ab
eo conscriptos, nec satis a se ante obitum revisos aut castigatos,
castigandosque relictos Theophrasto, acri veherer in eum odio.
Sed quia ita credam, inconstantiam tot illarum redargutionum
excuso. Satis enim mihi persuadeo virum ingenii acutissimi iu-
diciique acris si suos libros revisisset: et reprehensiones tot et
tantas modestiores fecisset et inconstantiam earum emendas-
set.
Si antiquorum ab eo repehensorum scripta vel omnia vel
plura saltem quam habemus, extarent, apertissima forte res haec
esset. Sed ex iis pauculis fragmentis, quae illorum et nostra non
minus fortuna iniqua nobis reliqua fecit, atque ex iis, quae poste-
riorum scriptorum ex relatu habemus ac ex ipsiusmet Aristotelis
testimoniis aliquot ostendemus, quibus in rebus veteres inique
atque extra rem ab eo sunt vexati. Sed id planissimum faciemus
in Platoni obiectis. Eius enim scripta fere omnia extant. In quibus
pertractandis manifesto constabit quatenus a veteribus ac prae-
ceptore Platone, voluerit maximus vir hic discors esse. Sed ut
haec commodius fieri queant, repetenda nobis est breviter origo
scientiarum.
Constat apud Philonem ac Iosephum et apud alios non pau-
cos Graecos nobiles authores post diluvium inter Chaldaeos a Zo-
roastre (sive is Cham fuerit, sive
x
Chami filius vel nepos) sapien-
tiam vel primo cultam vel renovatam. A Chaldaeis Abrahamus,
qui ex Zoroastri cognatione fuisse videtur, (ut primo Thesauri
nostri libro latius ostendimus) in Aegyptum esse translatam. Ex
Aegypto postea a quatuor praecipue viris transfretatam: Orpheo
Lebethrio, Thalete Milesio, Pythagora Samio, Democrito Abderi-
x
Corr. ex sine
5
10
15
20
25
30