Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 56

10
[291]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI III LIBER I
Discordia Aristotelis cum quatuor veteribus theologis
Concordiam Aristotelis cum veteribus philosophis in omni
philosophiae parte antecedentis Tomi libris 8 prosecuti sumus,
uti nobis persuademus non negligentissime. Praesenti vero libris
7 aliis discordiam eiusdem cum iisdem eodem certe labore, uti-
nam eodem etiam effectu, prosequi in animo est.
Quam enim discordiam ostensurum me sperem inter virum
hunc ac praeceptorem Platonem? Quos Porphyrius septem libris,
quos Simplicius, Boethius, Picus, Vimercatus viri magni concordes
esse omnino et asseverarunt et etiam perscripserunt aut in mente
perscribere habuerunt? Quorum nullius tamen scripta ad posteros
pervenerunt. Quibus si fortuna pepercisset vitaque ea donasset,
aut eos concordes esse constaret aperte, aut labore hoc aut errore
me liberassent. Sum enim in hac sententia hosce viros vel non po-
tuisse promissis stare, vel Aristotelem aliud cogitasse, aliud scrip-
sisse, aut me nunquam quicquam ulla in re intellexisse.
Potuisse quidem illos et summa ingenii vi et summa doctri-
na, quibus excelluerunt, eandem hanc, quam nos hac ingenii
exilitate ac ruditate, longe melius, uberius, clarius, ornatius con-
cordiam praestare: sed nullam discordiam inter eos duos philo-
sophos maximos fuisse, nulla in re Aristotelem a Platone dissen-
tire voluisse, id vero eos praestare non potuisse arbitror. Quibus
enim argumentis aut collationibus id effici posse credam, si vi-
deam Aristotelem non tam dogmata sua explicare, quam phi-
losophorum veterum omnium dogmata profligare in proposito
habuisse? Qui eos, a quibus dogmatum suorum omnium lati-
ces hausisset, acerrimo quodam odio prosecutus esse videatur?
Quos plusquam CCL locis nominatim carpsit? Sine nomine vero
plusquammille? Antiquiores suique temporis philosophos atque
5
10
15
20
30
25
1...,46,47,48,49,50,51,52,53,54,55 57,58,59,60,61,62,63,64,65,66,...454
Powered by FlippingBook