Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 60

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
14
ἀρχαιοτέρους
vii
,
stolidos, simplices, deliros
dicit,
ignorantiam
ἄγνοιαν
viii
crassam illis obiicit denique etiam furiosos fuisse as-
serit:
1
Haec quibusdam ob furorem nihil videntur differre
. In tantum
licentiae illum in tantos viros, certe vel odium vel nimia sui per-
suasio evexit. Archelai Atheniensis, nescio qua de causa, nomini
pepercit. Hippocratis Coi (cuius doctrinae commentaria tantum
sui libri sunt, ut author est Galenus) nomen conticuit. Xenocratis
condiscipuli quidem, sed hostis sui, a quo de subselliis Platoni-
cae scholae fuerat deturbatus, nusquam meminit (nam Topicos,
ubi eius est facta mentio, de numero Aristotelicorum librorum
iam pridem eiecimus) forte quod timeret severissimi illius viri
authoritatem (qui illi etiam aliquot annos supervixit) vereturque
ne sibi aequa lance rependeretur, quod iam Cephisodorus
ix
, Iso-
cratis auditor, quatuor libris fecerat. At Ocelli, a quo multa etiam
ipsis verbis dogmata transcripserat, Theagis, Meropi, Hippoda-
mi, Perictiones, Euryphami, Callicratidae, nulla ab eo mentio
facta, nullae gratiae redditae, nulla nominatione dignos censuit.
Si quid illi antiquiores in homoeomeriis, atomis, aliis in philo-
sophiam deliquerant, arguendi forte fuerant nulla mordacitate,
sed philosophica et modestia et ingenuitate, semel forte ac pau-
cis verbis, non autem 35 locis Anaxagoram, 15 Parmenidem, 50
Empedoclem, 40 Democritum, 30 Pythagoram Pythagoreosque,
60 Platonem. Indicanda potius eorum errata, quam plusquam
dimidia suorum librorum parte, integris non semel voluminibus
insectandi, ita, ut si quis ex eius omni philosophia antiquorum
reprehensiones demat, quod illi Epicurum obiecisse scribit Laer-
tius, longe minima eorum voluminum pars sit remansura.
At esto, maximis in rebus illi erraverant, insectandi acerbissi-
me fuerant, infantia, balbuties, stoliditas, ignorantia, insania illis
1
ταῦτα δ΄ ἐνίοις διὰ μανίαν οὐδὲν δοκεῖ διαφέρειν. [ARIST.G C.
325a.22–23]
vii
Usp. GA 736a.19 ἀρχαίους; također ARIST. GA 736a.19 ἀρχαίους i
ARIST. Cael.308b.31 ἀρχαιότεροι.
viii
Usp. ARIST. Ph. 191b.11 ἄγνοιαν.
ix
Corr. ex Cephisodotus
5
10
15
20
25
1...,50,51,52,53,54,55,56,57,58,59 61,62,63,64,65,66,67,68,69,70,...454
Powered by FlippingBook