DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
12
5
alios authores nobiles, reprehendit plusquam XLVI praeter eos
quos Rhetoricis ac Poeticis libris refellit. Thaleta, Anaximan-
drum, Anaximenem, Anaxagoram, Hermotimum
i
, Diogenem,
Xenophanem, Parmenidem, Zenonem, Melissum, Empedoclem,
Heraclitum, Leucippum, Democritum, Protagoram, Gorgiam,
Leophanem, Antiphontem, Xuthum, Paronem, Lycophronem,
Alcmaeonem, Hippasum, Hipponem, Critiam, Syenesim, Poly-
bum, Hippocratem Chium, Eudoxum, Aristippum, Epichar-
mum, Cratylum, Eurytum, Speusippum, Homerum, Hesiodum,
Euripidem, Sophoclem, Isocratem, Herodorum, Herodotum,
Ctesiam, Pythagoram integrasque sectas Pythagoreos, Antisthe-
nios
ii
, Megaricos, Socratem et plusquam alium quemquam, Pla-
tonem, praeceptorem quem LX et forte amplius locis nominatim
est insectatus: sic enim placuit homini isti, omnium, uti Aelianus
tradidit, irrisori immerito vexare venerabilem illum senem cuius
doctrinae uberrimis lactibus impinguatus fuerat, e schola eiicere
et procacibus scriptis in omnem aeternitatem damnare.
Primi apud Graecos, Xenophanes ac Parmenides aliorum
opiniones refutare sunt aggressi. Plato Sophistas omnes, phi-
losophum neminem praeter duos Anaxagoram atque Heracli-
tum arguit. Aristoteles (in hoc quoque adversarius Platoni)
Philosophos omnes, Sophistam neminem praeter duos [292]
Protagoram ac Gorgiam, non solum arguit, sed iurgiis etiam
acerrimis incessit. Balbutientem enim Empedoclis atque om-
nium antiquorum philosophiam appellat. Xenophanem et
Melissum
ἀγροικοτέρους
iii
,
agrestiores
vocat. Parmenidem
oculatiorem tanquam alii caeci fuerint, nominat.
παιδικάς
iv
,
pueriles
illorum opiniones nuncupat. Anaxagoram et alios
λίαν ἁπλῶς καὶ ἀσκέπτω
ς
v
,
nimis simpliciter et inconsidera-
te
pronunciasse pronunciat. Saepissime
εὐήθεις
vi
͵ ἀρχαίους
10
15
20
30
i
Corr. ex Hermotinum.
ii
Corr. ex Antisthepios.
iii
Usp. ARIST. Metaph. 986b.27, ἀγροικότεροι.
iv
Usp. ARIST. Mete. 339b.34, τῆς παιδικῆς δόξης.
v
Usp. ARIST. Mete. 339b.34, λίαν ἁπλῶς καὶ ἀσκέπτως.
vi
Usp. ARIST. Mete. 365a.29 εὔηθες.
25