DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
18
ta. [293] Ab Orpheo theologia universa, a Thalete mathematica,
a Democrito physica, a Pythagora et tres hae et praeterea ethica.
Haec communis est sententia.
Huic traditioni obstent duo gravissima testimonia. Primum
est Asclepii, Hermetis Trismegisti auditoris, qui illos omnes
temporibus superat et cum Mose antiquitate certat. Is Graecos
sapientiam suis temporibus tractasse affirmat. Sic enim scribit
libello suo ad Ammonem regem:
2
Graeci, o rex, sermones habent
inanes demonstrationum efficaces tamen. Et haec est Graecorum philo-
sophia sermonum strepitus
. Fuit autem praeceptor huius Trismegi-
stus
xi
iisdem cum Mose temporibus, siquidem ut est in Chronico
Eusebii, Moses nascitur anno 2374. mundi, moritur autem anno
2492. Thatus autem Trismegisti filius floret circa annum 2476.
annis scilicet sexdecim ante Mosis obitum. Quod si verum est,
constat iam tum apud Graecos doctrinas ac philosophiam agita-
tas. Secundum testimonium est Philonis, libro De vita Mosis 1.
narrat enim ibi, ad Mosem instituendum doctores et Aegyptios
et Graecos magnis praemiis a regis filia, quae eum susceperat,
accersitos:
3
Doctores vero statim aliunde alii adfuerunt. Siquidem
a vicinis regionibus ac Aegypti praefecturis iussi, illi vero e Graecia
magnis muneribus accersiti
. Ante Mosem autem natum celebres
fuerant Graeci Prometheus atque Atlas fratres ac forte alii circa
annos mundi 2334, hic quidem astrologus insignis, ille naturae
rerum peritus. Hi autem aliquot seculis Orpheum Lebethrium
sine dubio praecesserunt, quippe qui Oeagri filius fuerit. Oea-
ger autem quintus fuit in Atlantis
xii
stirpe fuitque Orpheus Lini
discipulus, Linus autem hic
κοσμογονίαν
scripsit. Erant ergo
2
Ἕλληνες γάρ͵ ὦ βασιλεῦ͵ λόγους ἔχουσι κενοὺς ἀποδείξεων
ἐνεργητικούς [ἐνεργητικοὺς δέ], καὶ αὕτη ἐστὶν Ἑλλήνων φιλοσοφία͵
λόγων ψόφος. [CORP. HERM. Ad Ammon. reg. XVI, 2.10 -12]
3
διδάσκαλοι δ΄ εὐθὺς ἀλλαχόθεν ἄλλοι παρῆσαν͵ οἱ μὲν ἀπὸ τῶν
πλησιοχώρων, καὶ τῶν κατ΄ Αἴγυπτον νομῶν αὐτοκέλευστοι͵ οἱ δ΄ ἀπὸ
τῆς Ἑλλάδος ἐπὶ μεγάλαις δωρεαῖς μεταπεμφθέντες· [PH, Mos 1.21.1–3]
xi
Corr. ex Trimegistus
xii
Corr. ex Atlandis
5
10
15
20
25