Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 72

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
26
25
Eandem rem fine libri De mundo amplissime confirmat, ubi Dei
poetica nomina mystice exponit Parcarumque fabulam et Orphei
carmina talia fuisse testatur. Chrysippus etiam inter Stoicos cele-
berrimus in hunc modum multa poetarum figmenta excepit, ut
symbolice dicerentur, referente id et approbante etiam Galeno 3.
De placitis Hippocratis et Platonis.
Invaluit itaque ex his initiis et accretionibus mos apud sa-
pientes Graecos omnes, ut, si quis eorum aliquid scribere vellet,
secretiorem aliquam viam excogitaret. Sic Thales omnia fieri ex
aqua. Anaximander ex infinito, Anaximenes ex infinito et aere
fieri dixerunt. Anaxagoras Chaos et homaeomerias et mentem
formatricem adinvenit. Empedocles litem, amicitiam, sphaeram.
Leucippus et Democritus atomos, Heraclitus ignem, Xenopha-
nes unum, finitum vel infinitum, sphaericum. Parmenides unum
immobile eo figmento:
ἵπποι ταί με φέρουσιν
xiv
Equi me ferunt
.
Et Nymhpa Hypsipyle
xv
, quae [295] eum instruit, quae in reli-
quiis suorum carminum legitur. Eiusdem cum Zoroastri eloquiis
sunt rationis, Pythagorea symbola et numeri et figurae mathe-
maticae, quae elementa constituunt, eiusdem animae ex nume-
ris ac harmoniis compositio. Ad arcana occultanda adhibitus est
etiam locutionis modus carmine metaphorisque explicatus, vel si
soluta oratio esset, periodi breves et concisae et obscurae, quales
Heracliti (ob quas Scotinus est appellatus), Democriti, Ocelli, Ti-
maei atque aliorum, Hippocratis quoque fuisse conspiciuntur.
Primus vivo adhuc Pythagora eius arcana Hipparchus reve-
lavit eamque ob rem e schola est eiectus in eiusque locum im-
mobilis columna erecta, quod Clemens tradit, secuti deinde sunt
illum forte post obitum Pythagorae in rebus naturae aperien-
dis: Ocellus in politicis, Metopus, Theages, reliqui. Theologiae
xiv
PARM. Fragm. 1.24
xv
Corr. ex Hypsopyle
5
10
15
20
1...,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71 73,74,75,76,77,78,79,80,81,82,...454
Powered by FlippingBook