DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
30
Xenophanis defensio
[in margine]
Initium autem huius discussionis esto quatuor virorum ma-
ximorum: Xenophanis, Parmenidis, Zenonis ac Melissi vexatio.
Hi enim ante Aristotelicas obiectiones in magno nomine fuerant.
Post Aristotelis irrisiones ludibrio Peripateticis omnibus fuere.
Theologiam tractantes idem fere alius post alium tradiderant
de Deo. Xenophanes quidem unum esse,
τὸ πᾶν
universum esse
non finitum, non infinitum, non motum, non quiescens. Idque
Theophrastum Aristoteli charissimum discipulum retulisse
scriptis, Simplicius eiusdem Aristotelis amicus ac interpres, re-
fert 1. Physico, commentario 2:
Unum autem principium sive unum
ens, et universum, neque finitum, neque infinitum, neque motum, ne-
que quiescens, Xenophanem Colophonium Parmenidis praeceptorem
statuisse, Theophrastus refert, qui, dum mentionem de hac opinione
facit, eius sententiam potius ad alias enarrationes atque historias, quam
ad naturalem spectare fatetur. Nam hoc unum et universum omneque
[296]
Deum esse Xenophanes dixit,
quem unum esse ostendit iis
scilicet rationibus, quas ibi subnectit. Id autem esse verum ipse
quoque Aristoteles confitetur 1. Sapientiae cap. 5:
15
Sed in univer-
sum coelum respiciens unum esse ait ipsum Deum
.
Attamen, non quod hoc dogma Aristoteles non probaret (id
enim ipse et amplectitur et magnis molibus adstruit), sed quia
simul cum Melisso sibi
ἀγροικότερος
,
agrestior
visus est, non
potuit sibi temperare, quin integro libello eum insectaretur, in
quo haec illi attribuit. Si quid est, aeternum est. Si aeternum in-
finitum, si infinitum unum: si unum simile. Rursus, si aeternum
15
ἀλλ΄ εἰς τὸν ὅλον οὐρανὸν ἀποβλέψας τὸ ἓν εἶναί φησι τὸν θεόν.
[ARIST. Metaph. 986b.24 – 25]
5
10
15
20
25