DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
34
bet in multis eius partibus aeternis: coelis, astris, prohibet in mul-
tis eius generationem patientibus partibus: aere, aqua, terra. Non
prohibet in horum paucis, minimis, pusillis mundi partibus. Non
fuerunt hae non multae pusillae in Dei maximi comparationem
vocandae. Noverat Xenophanes ex Aristotelis confessione:
18
Mul-
ta etenim alia secundum omnem sensum apparere rationemque non de-
struit, haec generari
. Non haec multa dixerat esse unum illud, non
asserebat haec multa non generari. Cur ergo Deus ille unus tan-
tis ac tot machinis oppugnatur? Si illa multa sensibus apparen-
tia Xenophanes dixisset, unum esse, non generari esse aeterna,
omnis Aristotelica reprehensio locum haberet, sed cum hoc ille
non dicat illudque unum sit Deus, locum non habent obiectiones.
Quid prohibet multa generari ac corrumpi ex ente semper in ens?
Quid prohibet ex aliis corpora generari et corrumpi rursus? Quid
prohibet ingenitum existens habere terminum et principium?
19
Et
terminari adinvicem aeterna existentia?
Ut corpora scilicet coelestia
et elementalia? Quid prohibet totum quidem ingenitum esse et
infinitum, ea vero, quae in ipso generantur, terminari principio
et fine generationis? Et
ἐπεὶ εἰ καί ὡς αὐτὸς λέγει, ἕν ἐστι, καὶ
τοῦτο σῶμα ἔχει, ἀλλ’ ἑαυτοῦ μέρη
.
xvii
Quandoquidem si ut ipse
ait:
xviii
Unum est et hoc habet corpus, aliae eius partes
. Quis dubitat
de corporeo universo hoc verum esse? At Xenophanes de uno
loquebatur incorporeo, cuius nullae sunt partes, nec similies, nec
dissimiles. Non erat ergo inferendum:
Adhuc si aeternum et infi-
nitum est, quomodo fuerit unum corpus existens?
[297] Neque ad-
dendum:
Si vero nec corpus nec latitudinem nec longitudinem habens
ullam, quo modo infinitum erit?
Nam ille Deus sine principio, sine
fine cum sit, Aristotelica infiniti definitione est infinitus. Neque
illud ad rem facit:
Adhuc existens unum nihil absurdum fuerit, si non
18
πολλὰ γὰρ καὶ ἄλλα κατὰ τὴν αἴσθησιν φαντάζεσθαι ἅπασαν.
λόγον δ΄ οὔτε ἀναιρεῖ τὰ αὐτὰ γίνεσθαι. [ARIST. Xen. 974b.5–7]
19
καὶ εἶναι περαίνοντα πρὸς ἄλληλα ἀΐδια ὄντα. [ARIST. Xen.
976a.3]
xvii
Usp. ARIST. Xen. 976a.11–12.
xviii
To je također citat, a nije kurziva.
10
5
15
20
25