Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 88

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
42
5
ab eius essentia nihil differat. Quam rem etiam Aristoteles asse-
ruit:
25
Itaque idem intellectus et intellectio
, inquit 4. Sapientiae capite
7. Quod si est revera et Aristoteles id recte docuit, cur in Zenone
idem, quamvis sub metaphora sensuum non fert? Et quod ipse
similitudine cerussae, cuius quaeque pars ut totum, alba est, in-
fert:
26
Et ibi quod dicitur undique videre, audire et posse quod omnis
eius pars, quamcumque quis accipiat idem patiatur
; id est videat, au-
diat, hoc est intelligat, intelligat autem seipsum, talis autem in-
tellectio est circulo assimilata. Cur ergo Aristoteles ait:
27
Neque
Deum necesse est esse sphaericum
, si se ipsum intelligit? Id autem sit
sphaerae assimilatum? Quae vero a Zenone dicta sunt, infinitum
et finitum, mobile et immobile, eadem locutionis forma dicta sunt
ab Aristotele 3. De anima capite 6. haec:
28
Similiter tempus divisibile
et indivisibile longitudine
; alio atque alio videlicet sensu. Non aliter
ergo contra Zenonis Deum sese exercuit Aristoteles quam contra
Deum Xenophanis ab eoque non aliter dissentire voluit, neque
aliter etiam cavilla dissolvuntur. Modo Parmenidem ab Aristote-
le simul cum Melisso suo exercendos producamus.
Parmenidis Melissique defensio
De his Simplicius et Philoponus ex Theophrasti testimonio
ita ferunt:
Item si immobile aut infinitum, ut Melissus Samius, vel
finitum, ut Parmenides Eleata dicere videtur: qui de naturali elemen-
to non loquuntur, sed de illo quod vere est
. De quo idem fere cum
Xenophane et Zenone sensit: scilicet, ut Philoponus docet:
29
Ens
25
ὥστε ταὐτὸ νοῦς καὶ νοητόν. [ARIST. Metaph. 1072b.21]
26
κἀκεῖ τὸ πάντῃ ὁρᾶν καὶ ἀκούειν καὶ κρατεῖν λέγεσθαι͵ ὅτι ἅπαν
ὃ ἄν τις αὐτοῦ λαμβάνῃ μέρος͵ τοῦτο ἔσται πεπονθός. [ARIST. Xen.
978a.12–14]
27
οὐδὲ τὸν θεὸν ἀνάγκη διὰ τοῦτο εἶναι σφαιροειδῆ. [ARIST. Xen.
978a.15]
28
ὁμοίως γὰρ [καὶ] ὁ χρόνος διαιρετὸς, καὶ ἀδιαίρετος τῷ μήκει.
[ARIST. de An. 430b.10]
29
τὸ ὂν ἄναρχόν ἐστιν͵ τὸ ὂν ἕν ἐστι͵ τὸ ὂν ἄπειρόν ἐστι͵ τὸ ὂν
ἀκίνητόν ἐστι. [PHLP., in Ph. 16.51.2]
10
15
20
1...,78,79,80,81,82,83,84,85,86,87 89,90,91,92,93,94,95,96,97,98,...454
Powered by FlippingBook