DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
52
Melissum, sed alios quosdam tentasse quatuor illa sua: ens esse
absque principio, unum, infinitum, immobile, in syllogismum con-
ferre, ac forte non potuerunt. Alterum ambos excusat: quando
Zeno Parmenidis discipulus et Melissi condiscipulus dialecticam
primus
invenit, nec forte fuerat adhuc inventa, quando illorum
scripta sunt publicata, atque ideo non potuerunt syllogismo con-
cludere. Quid si non syllogismo, sed alia argumentationis forma
conclusissent? An ob id et falsum id dogma ab Aristotele fuerat
reprehendendum, quod ipse maxime omnium postea comproba-
vit ac confirmavit, sed forsan syllogismo etiam concluserunt, sed
forte ita est ab Aristotele exceptum, ut est exceptum dogma, ca-
villis scilicet et falsis criminationibus. Nam quod de Parmenide
est ostensum, cum unum ens, omnia entia non dixisse de Melisso
quoque Philoponus refert:
45
Melissus enim in scriptis ad veritatem
unum ens esse dicens, in scriptis ad opinionem duo dicit esse princi-
pia entium: ignem et aquam, per extrema comprehendens etiam media,
ut sane in his quidem de physicis loquens, quae et opinabilia vocant,
in scriptis vero ad veritatem de intelligibilibus.
Clare hic non unum
tantum ens, sed etiam duo, et inter duo alia media et entia plura
nominat. Quare non fuit vir magnus, tanquam fatuus quispiam
aut caecus, qui plura non videret, cavillis insectandus.
Haec de Xenophane, de Zenone, de Parmenide, deque Me-
lisso, eximiis theologis, egregiis physiologis, cavilloso nimium ac
falso accusatis, satis sunto.
45
ὁ γὰρ Παρμενιδης [Μέλισσος]͵ ἐν τοῖς πρὸς ἀλήθειαν, ἓν εἶναι
λέγων τὸ ὄν͵ ἐν τοῖς πρὸς δόξαν δύο φησὶν εἶναι τὰς ἀρχὰς τῶν ὄντων͵
πῦρ καὶ ὕδωρ͵ διὰ τῶν ἄκρων περιλαμβάνων καὶ τὰ μέσα͵ ὡς δὴ ἐν
τούτοις μὲν περὶ τῶν φυσικῶν διαλεγόμενος͵ ἃ καὶ δοξαστὰ καλοῦσιν͵
ἐν δὲ τοῖς πρὸς ἀλήθειαν περὶ τῶν νοητῶν. [PHLP. in Ph. 16.55.33]
5
10
15
20