DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
62
scant:
11
Differentias saporum commutationes esse multarum partium
et plantis differentibus, trahentibus similares partes a nutrientibus, si-
cuti in vitibus, non enim harum differentiae faciunt vinum varium, sed
nutrientis soli
. Talis etiam est Plutarchi locus, nisi quod corrup-
tior legitur, quem ex collatione cum Aetii loco restituere licebit.
In neutro tamen ulla est aut saporum in aqua latitantia aut Solis
et caloris mentio.
Quibus authoribus ratio suadet magis credendum esse, quod
ex professo veterum philosophorum dogmata recensenda sum-
pserunt, quam Aristoteli, qui sibi id oneris, uti vidimus videbi-
musque, desumpsit, uti eos cavillis ac detortis interpretationibus
[303] vexaret.
Refellitur a Plutarcho illud quoque crimen, quod est 2. De
ortu animaliumcapite 10. ubi de causis sterilitatis mularumagens
sic scribit:
12
Empedocles vero causam dicit miscellam seminum fieri
densam ex molli utraque genitura existente
. Longe aliam ille causam
affert libri 5. capite 14:
13
Empedocles ob parvitatem et depressionem
et angustiam uteri inverse ventri adnati nec semine recta ingrediente in
ipsum, neque etiam si perveniret, ipso suscipiente
. Ex quibus profecto
totum illud toto capite extensum crimen tollitur.
Quod vero est libro 4. capite 1. non ab aliis, sed ab ipsomet
Aristotele tollitur, antequam eius capitis disputationem conclu-
11
τὰς δὲ διαφορὰς τῶν χυμῶν παραλλαγὰς εἶναι τῆς πολυμερίας
καὶ τῶν φυτῶν διαφόρων ἑλκόντων τὰς ἀπὸ τῶν τρεφόντων
ὁμοιωμερίας͵ ὥσπερ ἐπὶ τῶν ἀμπέλων, οὐ γὰρ αἱ διαφοραὶ τούτων
ποιοῦσιν τὸν οἶνον διαλλάττοντα͵ ἀλλὰ τοῦ τρέφοντος ἐδάφους. [Usp.
PS. PLU. Plac. 910.C. 13 – D. 4 Petrićev se citat jako razlikuje od kritičkog
izdanja]
12
Ἐμπεδοκλῆς δ΄ αἰτιᾶται τὸ μίγμα τὸ τῶν σπερμάτων γίνεσθαι
πυκνὸν ἐκ μαλακῆς τῆς γονῆς οὔσης ἑκατέρας· [ARIST. G A 747a. 34
– b.1]
13
Ἐμπεδοκλῆς διὰ τὴν σμικρότητα καὶ ταπεινότητα καὶ στενότητα
τῆς μήτρας͵ κατεστραμμένως προσπεφυκυίας τῇ γαστρί͵ μήτε τοῦ
σπέρματος εὐθυβολοῦντος [εὐθυποροῦντος] εἰς αὐτήν, μήτε͵ εἰ καὶ
φθάσειεν͵ αὐτῆς ἐκδεχομένης. [PS. PLU. Plac. 907.B. 5 – 8]
5
10
15
20