Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 116

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
70
5
At si tamen verum est in Aristotelis philosophia, cur ab Ari-
stotele in Anaxagorae philosophia verum quoque suum irride-
tur? Invehitur in homoeomerias Anaxagoreas, suas sanctas habet.
Quid enim aliud quam ipse quoque ex homoeomeriis universum
constituit? Anaxagoreisque secretionibus ac vocibus etiam uti-
tur? Libro De elementorum actionibus capite 10:
26
Dico autem ho-
moeomerea, veluti metalla, aurum, aes, argentum, stannum, ferrum,
lapidem et alia talia et quaecumque ex his fiunt per secretionem et ea
quae in animalibus et plantis et carnes et ossa
. At Anaxagoras quo-
que fuerat usus, ut ipse eo capite his nominibus,
ἐκκρινόμενον
,
secretum
, et carnis,
27
ut ex carne aqua secreta
. Idem ergo dogma
utriusque et Aristoteles ex talibus universum constituit capite
12. eiusdem libri in his verbis:
28
Ex elementis quidem homoeome-
rea, ex his vero, ut ex materia, universa opera naturae
. Non est ergo
iure Anaxagoras ab Aristotele eiusdem dogmatis consorte, con-
structore reprehensus.
Sed tertio loco idem vir ab eodem viro carpitur:
29
Non recte
vero generationem accipit ex eisdem formis
. At ipse hoc quoque dog-
ma, ut prius, arripit 1. De generatione capite 5:
30
Generatur qui-
dem simpliciter aliud ex alio, ut in aliis est determinatum et ab aliquo
actu existente vel eiusdem speciei vel eiusdem generis, ut ignis ab igne
et homo ab homine
. Quae prorsus est et Anaxagorea et Aristote-
lea doctrina, ab Aristotele tamen in Anaxagora reprehensa, in se
laudata.
26
λέγω δ΄ ὁμοιομερῆ οἷον τά τε μεταλλευόμενα χρυσόν͵ χαλκόν͵
ἄργυρον͵ καττίτερον͵ σίδηρον͵ λίθον͵ καὶ τὰ ἄλλα τὰ τοιαῦτα͵ καὶ ὅσα
ἐκ τούτων γίνεται ἐκκρινόμενα καὶ τὰ ἐν τοῖς ζῴοις καὶ φυτοῖς͵ οἷον
σάρκες καὶ ὀστᾶ [ὀστά]. [ARIST. Mete. 388a.13 – 17]
27
οἷον ἐκ σαρκὸς ὕδωρ ἐκκρινόμενον. [ARIST. Ph. 187b.24 – 25]
28
ἐκ μὲν γὰρ τῶν στοιχείων τὰ ὁμοιομερῆ͵ ἐκ τούτων δ’ ὡς ὕλης τὰ
ὅλα ἔργα τῆς φύσεως. [ARIST. Mete. 389b.26 – 28]
29
οὐκ ὀρθῶς δὲ οὐδὲ τὴν γένεσιν λαμβάνει ἐκ τῶν ὁμοειδῶν.
[ARIST. Ph. 188a.13 – 14]
30
γίνεται μὲν οὖν ἁπλῶς ἕτερον ἐξ ἑτέρου͵ ὥσπερ καὶ ἐν ἄλλοις
διώρισται͵ καὶ ὑπό τινος δ’ἐντελεχείᾳὄντος͵ ἢὁμοιοειδοῦς, ἢὁμογενοῦς͵
οἷον πῦρ ὑπὸ πυρὸς ἢ ἄνθρωπος ὑπὸ ἀνθρώπου. [ARIST. G C. 320b.17
– 20]
10
15
20
1...,106,107,108,109,110,111,112,113,114,115 117,118,119,120,121,122,123,124,125,126,...454
Powered by FlippingBook