DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
80
10
sequi debeat? Quid illa species visibilis, nonne in omni eo aere,
qui interiacet ab obiecto usque ad oculum inque illa eius aeris su-
perficie, quae pupillam tangit, fitque visio per aeris specie affecti
contactum? Nisi vel vacuum inter eam superficiem et pupillam
admittamus vel speciem non in toto eo aere esse? Talem omnium
sensum contactum, si antiqui et Democritus putarunt, cur cul-
pandi fuerunt, cum rem dixerint quam Aristoteles fatetur? Ari-
stotelici docent? Natura contendit?
Haec tribus physiologis celeberrimis obiecta ab Aristotele
crimina theologica partim, partim naturalia sunt, quibus vel ex
Aristotele ipso vel illorum fragmentis vel aliorum authorum te-
stimoniis dissolvere potuimus. Quae vero a nobis non sunt in
discussionem
ix
vocata, ea sunt quae et Aristotelis et ipsorum
phylosophorum vel aliorum scriptorum testimoniis caruerunt.
Quae tamen omnia, uti ex discussis atque ex discutiendis post
hac nobis persuadere possumus, eadem lance Aristotelem per-
pendisse, rationi videtur consentaneum.
ix
Auct. corr. ex discussionum
5
15