Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 132

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
86
10
5
ipsis recipiunt
. Symbolum hic agnoscere eos scribit de illius more
scholae:
6
Ignem quidem in medio aiunt, opificem potentiam e medio,
totam terram nutrientem et frigidum eius excitantem.
i
Quare alii Io-
vis turrim ipsum vocant, sicut ipse in Pythagoricis exposuit, alii Iovis
custodiam ut in his, alii Iovis thronum, ut alii referunt. Astrum
ii
vero
terram dicebant veluti instrumentum et ipsam temporis
. Symbolice
ergo, mystice, allegorice ipso etiam bis teste haec a Pythagoreis
dicebantur, cur ergo accusantur praeter veritatem a philosopho
veracis nomen profitente? Cur argutiolis insectantur?
Sed non libenter ab his desistit, aliud cavillum in eosdem
nectit 1. De elementis capite 1:
7
Quidam enim naturam ex numeris
constituunt: veluti aliqui Pythagoreorum
.
Pythagorei numeri declarantur
[in margine]
Sed quoniam in numeros incidimus ac omnes posthac recen-
sendae a nobis sunt obiectiones, quae numeros habent, operae
precium non minimum esse arbitror praefari huic rei quaedam,
ex quibus pateat, quid sibi Pythagorei cum his numeris volue-
rint.
Id enim magnos quoque viros torquere solitum esse, non
est obscurum. Multosque se potius omnes Peripateticos ab hinc
CCCC annis esse persuasos tam stolidos philosophos Pytha-
6
πῦρ μὲν [τὸ μὲν πῦρ] ἐν τῷ μέσῳ λέγουσι [φασὶ] τὴν δημιουργικὴν
δύναμιν {τὴν} ἐκ μέσου [τοῦ μέσου] πᾶσαν [ὅλην] τὴν γῆν ζῳογονοῦσαν
[τρέφουσαν], καὶ τὸ ἀπεψυγμένον [ψυχομένον] αὐτῆς ἀναθάλπουσαν
[ἀνεγείρουσαν]. διὸ οἱ μὲν Ζηνὸς πύργον αὐτὸ καλοῦσιν͵ ὡς αὐτὸς ἐν
τοῖς Πυθαγορικοῖς [Πυθαγορείοις] ἱστόρησεν [διηγήσατο]͵ οἱ δὲ Διὸς
φυλακήν͵ ὡς ἐν τούτοις͵ οἱ δὲ Διὸς θρόνον͵ ὡς ἄλλοι φασίν. ἄστρον
[corr. ex ἄντρον] δὲ τὴν γῆν ἔλεγον ὡς ὄργανον καὶ αὐτὴν τοῦ χρόνου·
[Usp. Tekst jako različit od kritičkog izdanja SIMP. in Ph. 7.512.10 – 15]
7
ἔνιοι γὰρ τὴν φύσιν ἐξ ἀριθμῶν συνιστᾶσιν͵ ὥσπερ καὶ τῶν
Πυθαγορείων τινές· [ARIST. Cael. 300a.16 – 17]
i
Corr. ex excitans
ii
Corr. ex antrum
15
20
1...,122,123,124,125,126,127,128,129,130,131 133,134,135,136,137,138,139,140,141,142,...454
Powered by FlippingBook