Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 142

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
96
Ad locum superiorem Aegaeus Alexander interpretum ve-
tustissimus commentaria scribens ait iustitiam Pythagoreos vo-
casse numerum quatuor vel novem, occasionem vero et Solem et
Minervam ipsum septem. Quinque vero nuptias, unum mentem
et essentiam. Duo opinionem, motum, impositionem ob eas cau-
sas, quas ibi satis prolixe recenset.
Et Philoponus in iis commentariis, quos in Metaphysicos
omnes scripsit, quos nos ex Cypro nobiscum attulimus, ad hunc
locum ita scribit:
12
Symbolice enim Pythagorei dicebant numeros
viii
naturales formas et hos principium non materiale, sed definitivum, quia
etiam numerus terminat numerata, dicebant ergo ipsum 5 iustitiam,
veluti medium inter 10 et 1, ipsum vero 7 occasionem seu tempus
ix
ob septem lunae figurationes, unitatem vero mentem, ut impartibilem,
dualitatem autem animam, quia hinc, illuc. Ipsum vero 3 opinionem,
quia non sit terminata, sed primus est indivisibilis et inconstans. Ip-
sum vero 4 corpus simpliciter, ipsum 5 physicum corpus, ipsum 6
x
animatum corpus, quia per 3 primo impari animam et pari corpore. Ip-
sum autem 10 mundum, quia susceptivus ille quidem numerorum, hic
vero omnis corporis. Quare decem etiam dicebant sphaeras inerrabili et
septem errantibus et terrae addentes antichthona
.
Quae expositio, quamquam diversa sit ab Alexandrea, qua-
dantenus idem accidisse Pythagoricis his mathematis putandum
12
συμβολικῶςγὰροἱΠυθαγόρειοι ἀριθμοὺς τὰφυσικὰεἴδη ἔλεγον.
καὶ τούτους ἀρχὴν οὐχ ὑλικὴν, ἀλλ’ ὁριστικὴν, ὅτι καὶ ὁ ἀριθμὸς ὁρίζει
τὰ ἀριθμούμενα. ἔλεγον οὖν τὸ Ε. δικαιοσύνην, ὡς μέσον τῶν Ι. καὶ τοῦ
Α. τὸν δὲ Ζ. καιρὸν [ἢ χρόνον] διὰ τοὺς Ζ. σχηματισμοὺς τῆς σελήνης.
τὴν δὲ μονάδα νοῦν, ὡς ἀμερῆ. τὴν δὲ δυάδα ψυχὴν, ἐπεὶ πόθην, πῇ.
τὸν δὲ Γ. δόξαν, ἐπεὶ οὐχ ὥρισται, ἀλλὰ πρώτη ἐστὶν ἀδιαίρετος καὶ
ἀβέβαιος. τὸν δὲ Δ. τὸ ἁπλῶς σῶμα, τὸν δ’ Ε. τὸ φυσικόν, τὸν δὲ ς. τὸ
ἔμψυχον σῶμα, διὰ γὰρ Γ. πρώτου περιττοῦ τῆς ψυχῆς καὶ ἀρτίου τοῦ
σώματος. τὸν δὲ Ι. κόσμον, ἐπεὶ δεκτικὸν τὸν μὲν τῶν ἀριθμῶν, τὸν δὲ
τοῦ παντὸς σώματος. διὸ καὶ δέκα ἔλεγον τὰς σφαίρας, τῇ ἀπλανῇ καὶ
ταῖς ἑπτὰ τῶν πλανωμένων καὶ τῇ γῇ συνείροντες καὶ τὴν ἀντίχθονα.
viii
Corr. ex numerus
ix
U grčkom citatu nedostaju riječi ἢ χρόνον, dodane su prema latin-
skom prijevodu:
ipsum vero 7 occasionem seu tempus.
x
Grčki znak za broj 6 zove se ἐπίσημον.
5
10
15
20
1...,132,133,134,135,136,137,138,139,140,141 143,144,145,146,147,148,149,150,151,152,...454
Powered by FlippingBook