Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 146

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
100
τὰ εἴδη
xi
.
Numeros sane vocabant formas
. Tum quia materiam in-
terminatam terminant, ut numeri terminant numerata, tum quia
formae ab una omnium principe forma proveniunt, sicuti nume-
ri ab unitate. Sed hi non sunt ii numeri, qui primi natura universi
ab Aristotele loco iam allato dicebantur, sunt numeri secundarii
vel potius tertii aut etiam quarti.
Primi illi sunt, quos principia harum formarum Philoponus
ibi subnectit:
17
Principia vero formarum harum dicebant unitatem,
dualitatem, trinitatem, quaternitatem,
quae simul decadem consti-
tuunt:
18
Decem dicebat esse quaternaria haec principia et communiter
in entibus omnibus et proprie et in intelligibilibus et in naturalibus et
in sensibilibus
.
Dein quo pacto communiter principia essent, exponit:
κοινῶς
μὲν ἐπὶ πάντων μονὰς μὲν τὰ νοητά
xii
Communiter quidem in
omnibus unitas quidem intelligibilia, quia impartibilis sit eorum non
solum essentia, sed etiam actio, in statu ac immobilitate sit. Dualitas
autem scientia et scibilia, quia scientia sit transitus a terminato ad ter-
minatum. Trinitas autem naturalia universalia et opinabilia circa quae
opinio versatur. Ut enim naturalia, manentia quidem formis, contra-
rietatibus tamen hac et illac alterantur: ita opinio excitatur quidem a
quopiam, non tamen terminate fertur, sed hoc et illo modo, ut et fal-
sa et vera esse possit. Quaternitas autem in sensibilibus singulis est:
punctum ut unitas, linea ut dualitas, superficies ut trinitas, corpus
ut quaternitas. Haec communiter in omnibus entibus. Proprie vero
in quoque entis genere, alio hoc modo quaternaria ista principia sunt.
Scilicet in intelligibilium entium genere, naturalium, sensibilium. In
intelligibili prima unitas, dualitas, trinitas, quaternitas, idea cuiusque
rei est, ut
αὐτοζώου
,
per se animalis. Atque haec idea principium
17
ἀρχὰς δὲ τῶν εἰδῶν τούτων ἔλεγε [ἔλεγον] τὴν μονάδα καὶ δυάδα
καὶ τριάδα καὶ τετράδα. [PHLP. in de An. 15.76.12 – 13]
18
Δέκα εἶναι {οὖν} ἔλεγε τὰς τετραδικὰς ταύτας ἀρχὰς καὶ κοινῶς
ἐν πᾶσι τοῖς οὖσι καὶ ἰδίᾳ͵ καὶ ἔν τοῖς νοητοῖς, καὶ ἐν τοῖς φυσικοῖς, καὶ
ἐν τοῖς αἰσθητοῖς. [PHLP. in de An. 15.76.14 – 16]
xi
PHLP. in de An.15.76.3.
xii
Usp. PHLP. in de An.15.76.16 – 17.
5
10
15
20
25
1...,136,137,138,139,140,141,142,143,144,145 147,148,149,150,151,152,153,154,155,156,...454
Powered by FlippingBook