DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
102
5
aliorum animalium est, quae per descensus proportionem ab eo pro-
cedunt, coelestium, naturalium, sensibilium. In quibus omnibus sint
quaternaria haec principia, a primis abscedentia prout longius a primis
proportionaliter descendunt. Ideo in anima quoque, quae haec omnia
cognoscit, esse quaterna haec principia sui discessus modo esseque in
ea unitatem, ipsam mentem, quae cum sit impartibilis, simplici intuitu
cognoscit intelligibilia. Dualitas vero in anima est dianoea. Haec enim
est quae habet unde, quo, via quadam certa transiens a propositionibus
ad conclusionem. Trinitas vero est opinio, quia haec excitata ad aliquid
cognoscendum dubitat, veluti duplex illi via occurat an hanc vel illam
ingrediatur, ac utrum affirmatio potius sit vera vel negatio. Quater-
nitas autem est sensus et phantasiae corporeae cognitiones corpori per
quaternitatem significato correspondentes.
xiii
Eadem ferme a Simplicio Aristotelis itidem amico referun-
tur, nisi quod loco trium generum entium quatuor non in latum,
sed in profundum statuisse Pythagoreos affirmat genera:
νοητά,
ἐπιστητά, δοξαστά, αἰσθητά
xiv
,
intelligibilia, scibilia, opinabilia,
sensibilia
. Per quae omnia a supremo ad infimum permeare asse-
rebant haec eadem quaternaria formarum principia. Quae omnia
commentariis suis in metaphysicos (quibus hodie caremus) a se
clarius fuisse exposita testatur. Illud addens ad confirmationem
eorum, quae superius contendebamus, Pythagoreos numeris se-
creto ac symbolice usos fuisse:
19
Viri illi vulgares vias evitantes et in
secretis tradentes, solis dignis philosophiam, aliis per mathematica eam
ostendebant nomina
. Hac de causa superius admonuerat:
20
Non
enim oportet Aristotelicae historiae inniti, quia omnino solum appa-
19
οἱ δ’ ἄνδρες τὰς λεωφόρους ἐκτρεπόμενοι καὶ ἐν ἀποῤῥήτοις,
μόνοις τοῖς ἀξίοις παραδιδόντες τὴν φιλοσοφίαν πρὸς τοὺς ἄλλους
διὰ τῶν μαθηματικῶν αὐτὴν ἐνεδείκνυντο ὀνομάτων. [SIMP. in de An.
11.28.17 – 19]
20
οὐγὰρ δεῖ τῇἈριστοτελικῇ ἐπερείδεσθαι ἱστορίᾳδιὰ τὸὡς ἐπίπαν
μόνον ἐκτίθεσθαι τὸ φαινόμενον. [SIMP. in de An. 11.26.13 – 15]
xiii
Latinski citat bez grčkog, osim na samom početku. Nastavni tekst
grčkog citata je sličan, ali nije isti.
xiv
τὰ νοητὰ καὶ ἐπιστητὰ καὶ δοξαστὰ καὶ αἰσθητά. [Usp. SIMP. in
de An. 11.29.13 – 14]
10
15
20
25