DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
104
rens exponit
. Ac negat umquam quemquam Pythagoreorum de
anima sensisse, quod ex ramentis, quae per aerem volitent, esset
composita. Ita eum amicus eius, excusator perpetuus, aliquando
etiam palam mendacii coarguit.
Necessario fuerunt haec omnia praemittenda, ut ex eorum
cognitione ac collatione dignosceretur, an ea quae locis, quos
afferemus Aristoteles Pythagoreis obiicit iure, an iniuria faciat.
Quorum primum illud esto, quod est quaestione de infinito 3.
Physico:
21
Hi quidem ut Pythagorei et Plato, per se non ut accidens
cuiquam alteri, sed ut substantia ipsum existat infinitum. Praeterquam
quod Pythagorei in sensibilibus, non enim separabilem faciunt nume-
rum
. Primum, hoc falsum est eos non separabilem [311] facere
numerum, sed in sensibilibus ponere. Ponebant enim in intelli-
gibilibus numerum, is procul dubio separatus erat in scibilibus
etiam atque opinabilibus, antequam in sensibilibus, sicuti amici
sui duo nobis tradiderunt.
Deinde, an idem est numerus et infinitum? Infinitum qui-
dem dicebant numerum parem, ut ipse ait:
καὶ οἱ μὲν τὸ ἄπειρον
εἶναι τὸ ἄρτιον
xv
, non autem omnem numerum. Deinde cum
infinitum id est, parem numerum dicebant substantiam per se
esse, symbolice, uti Philoponus hic attestatur, dicebant, nec po-
terat recta illatione induci eos infinitum in sensibilibus ponere.
Tota ergo cavillatio solvitur.
Solvitur etiam alia illa 1. De elementis, capite 1:
22
Quidam enim
naturam ex numeris constituunt, ut Pythagoreorum aliqui
. Aristoteles
formis naturam constare ait. Pythagorei itidem formis, quas uti vi-
21
οἱ μέν, ὥσπερ οἱ Πυθαγόρειοι καὶ Πλάτων͵ καθ΄ αὑτό͵ οὐχ ὡς
συμβεβηκός τινι ἑτέρῳ ἀλλ΄ ὡς οὐσίαν αὐτὸ ὂν τὸ ἄπειρον. πλὴν οἱ μὲν
Πυθαγόρειοι ἐν τοῖς αἰσθητοῖς, οὐ γὰρ χωριστὸν ποιοῦσιν τὸν ἀριθμόν.
[ARIST. Ph. 203a.4 – 7]
22
ἔνιοι γὰρ τὴν φύσιν ἐξ ἀριθμῶν συνιστᾶσιν͵ ὥσπερ τῶν
Πυθαγορείων τινές. [ARIST. Cael. 300a.16 – 17]
xv
SIMP. in Ph. 9.455.15.
5
10
15
20
25