Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 154

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
108
20
25
5
totele, sine ulla difficultate dissolventur, quod et fecit egregie
Magnus Syrianus, qui eas quoque et dubitationes et calumnias,
quae duobus ultimis Sapientiae libris integris nectuntur, iam
dudum refutavit et convulsit. Qui sane vir maximus, dum ag-
greditur eam mathematum Aristotelis discussionem, palam ac
ingenue negat fuisse quemquam Pythagoreorum vel Platonem,
qui dicerent figuras et magnitudines mathematicas in sensibi-
libus esse. Scribit autem in haec verba:
Nam nec Pythagoreorum
quispiam nec Plato ipse nec aliquis Platonicorum, qui eum secuti sunt,
geometricas figuras et magnitudines in sensibilibus locavit
. Falsi ergo
convincit Aristotelem, qui superiori capite dixerat:
27
Necesse est,
si sint mathematica, vel in sensibilibus esse ea, sicuti dicunt quidam
. A
nemine enim id dictum Syrianus autumat. Corruunt ergo, quae
ex hac suppositione inferuntur, illationes omnes.
Quod vero ait:
Neque separatas tales naturas esse, possibile ut sint
.
Dicimus nos solvi facile ex tradita historia placitorum Pythagori-
corum. Namque sunt corpora, superficies, lineae, puncta, nume-
ri in rebus sensibilibus, opinabilibus, scibilibus, intelligibilibus.
At si quaerat a me Aristoteles, quo id modo sit, quaeram ego
quoque ab eo, qua ratione ipse 3. De anima capite 3. laudaverit
eos, qui dixerant animam esse locum specierum? Si respondeat
esse in anima species, prout natura animae capit, eadem respon-
sione tuebor Pythagoreos esse mathemata in iis rerum generi-
bus, prout natura generum eorum capax est, in intelligibili esse
intelligibiliter, in scibili scibiliter, in opinabili opinabiliter.
Sed audentius Syrianus ad hunc locum ita scripsit:
In his pro-
fecto suppositionem antiquioribus placentem redarguere tentat, sed
nihil dicit adversus eam demonstrativum. Sed quae vulgarem forte ho-
minem et eorum sententiam non assequentem perturbare posset
.
27
ἀνάγκη δ΄, εἴπερ ἔστι τὰ μαθηματικά͵ ἢ ἐν τοῖς αἰσθητοῖς εἶναι
αὐτὰ καθάπερ λέγουσί τινες. [ARIST. Metaph. 1076a.32 – 34]
10
15
1...,144,145,146,147,148,149,150,151,152,153 155,156,157,158,159,160,161,162,163,164,...454
Powered by FlippingBook