Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 164

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
118
inventionis eius honos est tribuendus, dialecticam quoque nun-
cupavit, quo nomine Socrates, Euclides Euclideique omnes, Pla-
to atque Aristoteles usi sunt, apud quos etiam antea admonui-
mus, nusquam [314] logices nomen pro hac seu arte seu facultate
legi. Dialecticam autem ac logicam non aliud esse quam rationis
humanae rectum usum, ac veluti animae apud se dialogum ex
Platone mox apparebit. Sed paucula quaedam praefari liceat ad
hanc disquisitionem non parum facientia.
Scientiae platonicae definitio
[in margine]
Omnis Zoroastri antiquissimi omnium sapientum, Chaldaeo-
rum, Assyriorum, Persarum, Indorum, omnis Mercurii Aegyp-
tiorumque, omnis Hebraicorum, Esseorum, omnis Graecorum,
Orphicorum, Pythagoreorum Platonicorumque schola animam
humanam utraque temporis parte aeternam facit: a patre tamen
intellectu in sempiternitate eam processise asserit, a quo pro
captu eius formas rerum omnium essentialiter secum asportasse
tradit, eas formas descensu in corpus obscurari atque obtundi
easdemque sensuum nunciis ac revelatione quadam excitari ad
formarum externarum cognitionem: deinde per eas in se ipsam
revolutione ad essentialium formarum recognitionem verti, quae
nihil sit aliud quam reminiscentia quaedam: ideoque scientias
nostras, reminiscentias, hoc est priorum sui ipsorum cognitio-
num resumptiones esse et credidit et astruxit.
Scientiae apud Aristotelem
[in margine]
Aristoteles, qui non Platoni solum, sed veteribus omnibus,
quibus potuit dogmatibus sese opposuisse videri voluit, animam
humanam non ab intellectu aut alia superiore essentia, sed uti
reliquorum brutorum animas de materiae sinu videtur eduxisse,
praeter unum intellectum, quem ait deforis nescio unde, acce-
dere. Quem intellectum suorum sectatorum nullus satis potuit
explicare, quis nam esset, divinusne an humanus, unicus an
5
10
15
20
25
30
1...,154,155,156,157,158,159,160,161,162,163 165,166,167,168,169,170,171,172,173,174,...454
Powered by FlippingBook