Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 174

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
128
20
5
Praeter hosce usus videtur Plato quartum alium perspexis-
se ad philosophiam pertinentem, quatenus falsas confutando
opiniones purgationem animorum, velut medicus corporum
exercet. Sic enim in Menone:
14
Ac si Sophistarum quispiam fuerit
et Eristicorum et Agonisticorum is, qui rogat, dixerimus forte illi, mihi
quidem dictum est, quod si non recte dico, tuum munus est suscipere
[316]
sermonem et refellere
. Hunc autem refellendi usum vocat in
Sophista animae medicinam:
15
Hoc idem de anima senserunt illi,
non prius ipsam habituram allatarum disciplinarum iuvamen, quam
redarguens quis eum, qui redarguitur in pudorem coniiciat, eas, quae
impedimento disciplinis sunt opiniones, eximens purgatum reddat, ita
ut putet scire ea sola, quae scit et non plura. Itaque dicendum est elen-
chum esse maximam et perfectissimam purgationum
.
Hanc autem purgationem medici munus esse in corpore ef-
ficere, in anima vero philosophi celebre iam est ex Trismegisto
mutuo sumptum. Purgationem falsae opinionis,
διδασκαλικῆς
partem, eodem Sophista facit fierique
διερωτῶσιν ὧν ἄν
inter-
rogantibus de iis
, id est per interrogationem; hoc autem munus
dialectici esse clarum est. Dialecticum autem ad philosophum
pertinere eodem ita statuit:
16
Sed enim dialecticum non alii dabis,
ut ego puto, praeterquam ei, qui sincere et iuste philosophetur
. Quod
ipsum late postea 7. Reipublicae atque alibi adstruit.
At contrario modo Topicorum author haec distinxit, ut
philosophus et dialecticus longe alii essent, libro 8. ita scri-
14
καὶ εἰ μέν γε τῶν σοφῶν τις εἴη καὶ ἐριστικῶν τε καὶ ἀγωνιστικῶν
ὁ ἐρόμενος [ἐρώμενος]͵ εἴποιμ’ [εἴποιμεν] ἂν αὐτῷ ὅτι ἐμοὶ μὲν εἴρηται·
εἰ δὲ μὴ ὀρθῶς λέγω͵ σὸν ἔργον λαμβάνειν λόγον καὶ ἐλέγχειν. [PLA-
TO, Men. 75.c.8 – d.2]
15
ταὐτὸν {καὶ} περὶ ψυχῆς διενοήθησαν ἐκεῖνοι͵ μὴ πρότερον
αὐτὴν ἕξειν τῶν προσφερομένων μαθημάτων ὄνησιν͵ πρὶν ἂν ἐλέγχων
τις τὸν ἐλεγχόμενον εἰς αἰσχύνην καταστήσας͵ τὰς τοῖς μαθήμασιν
ἐμποδίους δόξας ἐξελών [ἐξελῶν], καθαρὸν ἀποφήνῃ καὶ ταῦτα
ἡγούμενον ἅπερ οἶδεν εἰδέναι μόνα͵ πλείω δὲ μή. […] καὶ τὸν ἔλεγχον
λεκτέον ὡς ἄρα μεγίστη καὶ κυριωτάτη τῶν καθάρσεών ἐστι. [PLATO,
Sph. 230.c.7 – d.8]
16
ἀλλὰ μὴν τό γε διαλεκτικὸν οὐκ ἄλλῳ δώσεις͵ ὡς ἐγᾦμαι͵ πλὴν
τῷ καθαρῶς τε καὶ δικαίως φιλοσοφοῦντι. [PLATO, Sph. 253.e.4 – 6]
10
15
1...,164,165,166,167,168,169,170,171,172,173 175,176,177,178,179,180,181,182,183,184,...454
Powered by FlippingBook