DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
132
25
quid ipse adinvenerit, appareat facilius. Speluncam illam initio
7. Reipublicae postquam descripsit, animasque nostras huic cor-
pori inclusas illis speluncae habitatoribus assimilasset, qui non
in rerum ipsarum, sed in apparentium umbrarum contemplatio-
ne versentur, infert haec verba:
20
Hoc sane, ut apparet, non Ostraci
fuerit revolutio, sed animae reductio ex nocturna quadam die in verum
entis incedentis reditum, quem philosophiam veram dicimus esse
.
Philosophia ergo ens contemplatur ex Platonis sententia,
quod loco superiore in Aristotele quoque notavimus. Sed entis
significatio Platoni longe alia est ab Aristotelica. Huic ens est
omne id
ὁ ἐστί
quod est
: hoc idem etiam Platoni uno modo in
Phaedone:
21
Quibus adsigillamus hoc, quod est
. Alio significatu
dixerat hoc idem ens
περὶ αὐτοῦ τοῦ καλοῦ
v
de ipso pulchro
et
de ipso bono et iusto et pio, quibus ideas intelligit. Ens ergo illi
idea est. Sic et 7. Reipublicae eo loco:
22
Quae nam fuerit, o Glauco,
disciplina animae tractiva a
[317]
genito ad ens.
Pythagorea atque
Parmenidia et entis et geniti distinctione: sic et sequentibus et
Timaeo et Parmenides et Timaeus distinxerunt, ut ens dicerent
id, quod semper esset, genitum corpora omnia.
At Aristoteles sub entis nomine primi libri De ente capite 2.
substantiam corpoream comprehendit et reliqua illi accidentia
novem categoriis comprehensa, atque ita Aristoteli ens est, quod
illis genitum, Aristoteli philosophia sua versatur circa hoc ens,
Sophia circa essentias separatas. Quae nequaquam ex eius sen-
tentia videntur categoriis comprehendi.
20
τοῦτο δή [δ’], ὡς ἔοικεν͵ οὐκ ὀστράκου ἂν εἴη περιστροφή͵ ἀλλὰ
ψυχῆς περιαγωγὴ ἐκ νυκτερινῆς τινος ἡμέρας εἰς ἀληθινήν, τοῦ ὄντος
οὖσαν [ἰoύσης] ἐπάνοδον͵ ἣν {δὴ} φιλοσοφίαν ἀληθῆ φήσομεν εἶναι.
[PLATO, R. 521.c.5 – 8]
21
οἷς ἐπισφραγιζόμεθα τὸ αὐτὸ [τoῦτo] ὃ ἔστι. [PLATO, Phd.
75.d.2]
22
τί ἂν οὖν εἴη͵ ὦ Γλαύκων͵ μάθημα ψυχῆς ὁλκὸν ἀπὸ τοῦ
γινομένου ἐπὶ τὸ ὄν; [PLATO, R. 521.d.3 – 4]
v
PLATO, Phd. 75.c.11.
5
10
15
20