DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
142
Non ex verbis Aristotelis hoc sumimus, sed ex re ipsa, ipso
Aristotele et Platone potiore. Fassus erat 1. Sapientiae capite ul-
timo:
35
Quamquam omnis disciplina per praecognita vel omnia vel
quaedam est atque vel per demonstrationem vel per definitiones.
Sed
disciplinam
μάθησιν
non scientiam
ἐπιστήμην
dixit, sed per
demonstrationem, quae in rerum natura non sit, nulla sit scien-
tia seu disciplina. Relinquitur eas ex sua quoque sententia per
definitionem fieri. Non potuit ille quidem tot locis Platoni ve-
rissimis laudibus rectam definitionem concutere, sed inventum
suum, demonstrationem nomine multam ac celebrem, re nullam
illi praetulit, ut sese praeceptori, quo semper studio latus est, hac
quoque in re praeferret.
Sed largiamur Aristoteli et suam demonstrationem reperiri
et maximum eius in scientiis usum esse: utra tandem potior?
Demonstratio quid
[in margine]
Demonstratio syllogismus est
ἐπιστημονικός
,
scire faciens
.
Scientiam facit, quando per causam inesse ostendit propriam
passionem subiecto alicui. Definitio scientiam facit essentiae
cuiusque rei. Utra dignitate praestantior, essentia ne an passio,
cum illa per se, haec non nisi in illa existat? Utra natura prior?
Definitio omnibus entibus inservit: demonstratio nullis aliis
quam passionibus neque his omnibus, sed propriis. Definitio
paucis verbis unica affirmatione conficitur et perficitur. Demon-
stratio non nisi syllogismo, opera maiore scilicet et eo non quo-
libet, sed qui difficillimis et inventu et cognitu propositionibus
conficiatur. Si quis tam caecus fuerit, qui quatuor hisce definitio-
35
καίτοι πᾶσα μάθησις διὰ προγινωσκομένων ἢ πάντων, ἢ τινῶν
ἐστί͵ καὶ ἢ δι΄ ἀποδείξεως καὶ ἢ δι΄ ὁρισμῶν. [ARIST. Metaph. 992b.30
– 32]
5
10
15
20
25