DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
146
quomodo venemur, ita docet:
42
In unam vero ideam respicientem
ducere ea, quae multis in locis sparsa sunt, ut singula definiens clarum
faciat, de quo semper docere velit, sicuti nunc quidem de amore quid
est, definiens
. Quo autemmodo definitionem assequi queamus, in
Menone ostendit, dum admonet id, in quo multa conveniunt, se-
ligere et ex multis unum colligere:
43
Id quod in omnibus hisce idem
est
. Atque ideo definitiones in Phaedro
συναγωγάς
appellavit,
collectiones, sic etiam in Philebo docuit, quae in multis sparsa
sunt, in unum colligere:
44
Oportere ergo nos his ita exornatis, semper
unam ideam de omni re ubique ponentes quaerere, inveniemus enim,
quia inest.
Qua inventa divisionem adhibere docet:
45
Quando ergo asse-
cuti fuerimus, post unam duas, si forte sunt considerare, vel si non,
tres vel quempiam alium numerum et illorum
ix
unumquodque rursus
eodem modo, quousque quod a principio {unum}
x
, non quod unum et
multa et infinita sunt, tantum sciat quis, sed et quot
: hanc viam a diis
nobis datam. Quod de philosophia alibi vidimus ab eo dictum,
hic repetit:
46
Deorum quidem in homines dona, ut quidem videtur mihi
unde a diis fluxerunt, aliquem Prometheum simul cum lucidissimo
42
εἰς μίαν τε ἰδέαν συνορῶντα ἄγειν τὰ πολλαχῇ διεσπαρμένα͵
ἵνα ἕκαστον ὁριζόμενος δῆλον ποιῇ περὶ οὗ ἂν αἰεὶ διδάσκειν ἐθέλῃ,
ὥσπερ τὰ νῦν δὴ περὶ Ἔρωτος ὃ ἔστιν ὁρισθέν. [PLATO, Phdr. 265.d.3
– 6]
43
τὸ ἐπὶ πᾶσιν τούτοις ταὐτόν; [PLATO, Men. 75.a.4 – 5]
44
δεῖν [δεῖ] οὖν ἡμᾶς τούτων οὕτω διακεκοσμημένων ἀεὶ μίαν
ἰδέαν περὶ παντὸς ἑκάστοτε θεμένους ζητεῖν, εὑρήσειν γὰρ ἐνοῦσαν.
[PLATO, Phlb. 16.c.10 – d.2]
45
ἐὰν οὖν μεταλάβωμεν͵ μετὰ μίαν δύο͵ εἴ πως εἰσί͵ σκοπεῖν͵ εἰ
δὲ μή͵ τρεῖς ἤ τινα ἄλλον ἀριθμόν͵ καὶ τῶν ἓν ἐκείνων ἕκαστον πάλιν
ὡσαύτως͵ μέχρι περ ἂν τὸ κατ΄ ἀρχὰς {ἓν} μὴ ὅτι ἓν καὶ πολλὰ καὶ
ἄπειρά ἐστι μόνον ἴδῃ τις͵ ἀλλὰ καὶ ὁπόσα. [PLATO, Phlb. 16.d.3 – 7]
46
θεῶν μὲν εἰς ἀνθρώπους δόσις [δόσεις]͵ ὥς γε καταφαίνεται ἐμοί
[μοι]͵ ποθὲν ἐκ θεῶν ἐρρίφη [corr. ex ἐρρύθη] διά τινος Προμηθέως ἅμα
φανοτάτῳ {τινὶ} πυρί. [PLATO, Phlb. 16.c.5 – 7]
ix
Corr. ex illorum virorum
x
I u citatu i u prijevodu ispušteno je unum, odnosno ἓν, zato je i latin-
ski prijevod drugačiji od standardnog.
5
10
15