Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 202

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
156
tionem facere problematibus omnibus utilem et causae cognitio-
nem adducere eam ab ipso eius improbatore probatur.
Definitionem quoque veritate ductus eodem capite 14. fassus
est principium omnis cognitionis esse:
63
Componentibus namque
ex singularibus accidentia ex definitionibus erunt manifesta, quia sit
principium omnium definitio, et quod est simplex.
Sed haec viden-
tur illi invito veritate cogente ab ore excidisse, quia alioquin sua
dialectica nihil aliud quam demonstrationem agit, quia definitio
illi est vel demonstratio vel principium vel finis demonstrationis:
divisio vero definitioni ancillatur.
De quarta methodo analytica, quamquam eius voce libros
inscripserit, nullum verbum. Platonis autem dialectica hanc quo-
que habet et alia quaedam docet. Nam fine 6. Rei publicae du-
plicem videtur analysin constituere:
64
Quod qui circa geometrias et
computa atque talia versantur, supponentes par et impar et figuras et
angulorum triplicem speciem et alia horum germana in singulis metho-
dis, haec quidem tamquam
xiii
scientes facientes hypotheses, nullam ra-
tionem iam neque sibi neque aliis volunt de iis reddere, uti cuique cla-
rum, ab his autem incipientes reliqua pertractantes desinunt confesse
ad hoc, quando ad contemplationem accedunt
. Et antea dixerat in in-
63
τοῖς γὰρ συντιθεμένοις ἐκ τῶν ἀτόμων τὰ συμβαίνοντα ἐκ τῶν
ὁρισμῶν ἔσται δῆλα͵ διὰ τὸ ἀρχὴν εἶναι πάντων τὸν ὁρισμὸν καὶ τὸ
ἁπλοῦν. [ARIST. A Po. 96b.21 – 23]
64
ὅτι οἱ περὶ τὰς γεωμετρίας τε καὶ λογισμοὺς καὶ τὰ τοιαῦτα
πραγματευόμενοι͵ ὑποθέμενοι τό τε περιττὸν καὶ τὸ ἄρτιον καὶ τὰ
σχήματα καὶ γωνιῶν τριττὰ εἴδη καὶ ἄλλα τούτων ἀδελφὰ καθ΄ ἑκάστην
[καθεκάστην] μέθοδον͵ ταῦτα μὲν {ὡς} εἰδότες͵ ποιησάμενοι ὑποθέσεις
αὐτά͵ οὐδένα λόγον, οὔτε αὑτοῖς, οὔτε ἄλλοις ἔτι ἀξιοῦσι περὶ αὐτῶν
διδόναι ὡς παντὶ φανερῶν [φανερὸν] ͵ ἐκ τούτων δ΄ ἀρχόμενοι τὰ λοιπὰ
ἤδη διεξιόντες τελευτῶσιν ὁμολογουμένως ἐπὶ τοῦτο οὗ ἂν [ἐὰν] ἐπὶ
σκέψιν ὁρμήσωσι. [PLATO, R. 510.c.2 – d.3]
xiii
ὡς je ispušteno u grčkom citatu, ali je prevedeno – tamquam.
5
10
15
20
1...,192,193,194,195,196,197,198,199,200,201 203,204,205,206,207,208,209,210,211,212,...454
Powered by FlippingBook