DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
160
git disserendi facultate hypotheses faciens, non principia, sed re vera
hypotheses veluti gradus et impetus, ut usque ad insuppositum uni-
versi principium profectus attingat illud rursus inhaerens iis, quae
ipsi inhaerent, ita ad finem descendat sensibili nullo prorsus coutens,
sed formis ipsis, per ipsas, in ipsas et desinit in formas
. Itaque dia-
lectica duplicem habet analysin, ut ab hypothesibus ad primum
omnium principium ascendat, deinde ab eo per antiquos ordi-
nes descendat. Quarum apud Platonicos saepe, sed apud Dama-
scium praecipue illustrissima habemus exempla.
Nec vero putandum est has analyses duplicem illam Peripa-
teticorum demonstrationem esse
τοῦ ὅτι καὶ τοῦ διότι
xv
, quas
vocant
quia et propter quid
. Quibus asserunt duplicem progres-
sum illis fieri ab effectibus ad causas, a causis ad effectus: hae
enim simplices duo syllogismi sunt, non autem progressus per
plures et causas et effectus, sibi ad invicem coordinatos ac su-
balternos. Quorum nullibi locorum Aristoteles ullam fecit men-
tionem. Averrois potius umbram nescio quam huiusce rei vidit
viamque atque ordinem doctrinae videtur nuncupasse.
Sed Plato non tam ab effectibus priorem progressum fieri di-
cit, quam ab hypothesibus, nullo sensibili adhibito, sed ideis ac
formis tantum. Quam rem totam 7. quoque libro latius explicans
inter alia scribit:
68
Ita quando quis ipsam dissertionem aggrediatur
absque omnibus sensibus per sermonem, ad ipsum quid est, unumquod-
que appulerit, et non discedat antequam ipsum, quod est bonum, rursus
intellectione accipiat, tunc sane in ipso est intelligibilis fine
xvi
. Hunc
autem progressum dialecticam vocat:
69
Quid ergo, nonne dialec-
68
οὕτω καὶ [δ’] ὅταν τις τῷ διαλέγεσθαι ἐπιχειρῇ ἄνευ πασῶν τῶν
αἰσθήσεων διὰ τοῦ λόγου ἐπ΄ αὐτὸ ὃ ἔστιν ἕκαστον ὁρμᾶν [ὁρμᾷ]͵ καὶ
μὴ ἀποστῇ πρὶν ἂν αὐτὸ ὃ ἔστιν ἀγαθὸν αὐτῇ νοήσει λάβῃ [λάβοι]͵
<τότε δὴ> ἐπ΄ αὐτῷ γίνεται τῷ τοῦ νοητοῦ τέλει [λέγειν]. [PLATO, R.
532.a.5 – b.2]
69
τὶ οὖν; οὐ διαλεκτικὴν ταύτην τὴν πορείαν καλεῖς; [PLATO, R.
532.b.4]
xv
Usp. ARIST. A Po. 78b.14.
xvi
Čini se da je riječ λέγειν u grčkom citatu zabuna, jer je prevedeno
kako stoji u kritičkom izdanju.
5
10
15
20
25