Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 212

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
166
Scientia quid
[in margine]
Quod autem negare videtur scientias reminiscentias animae
esse, secundo Analytico capite 21. et Analytico 3. capite 1. id ma-
ximis ex dogmatibus eius eruemus. Nihil enim aliud est scientia,
quam notitia et cognitio quaedam intellectus, eius partis animae,
uti ipse nos 1. De anima capite 4. docet, qua cognoscit et sapit:
γινώσκει τε ψυχὴ καὶ φρονεῖ
.
Hanc autem partem vocat
νοῦν
,
mentem
seu intellectum;
paulo enim post habet:
75
Ergo vocatus animae intellectus (dico au-
tem intellectum, quo intelligit et existimat anima) nihil est actu rerum
antequam intelligat
. At quomodo id fieri potest, ut aliquid prius
agat, quam sit? Actio accidens est, accidens in substantia neces-
sario est, substantia ergo praecedat actionem necesse est, quomo-
do ergo nihil est antequam intelligat? Deinde hic intellectus
ὁ δὲ
νοῦς χωριστός
separatus est
, at si separatus, quomodo nihil actu
est antequam intelligat? Absurda sane contradictio et separatus
est quidem, quia divinus uti 2. De generatione animalium capite
3:
76
Relinquitur vero intellectum solum deforis venire et divinum esse
solum
. Qui cum divinus sit, quomodo nihil est actu? Cum deforis
veniat in semen, quomodo nihil est actu? Si:
77
Neque enim ipsius
actioni communicat corporea actio
. Si:
78
Generationis vero corpus, in
quo simul abit semen animastici principii, hoc quidem separatum exi-
stens a corpore, quibuscumque continetur divinum, talis autem est is
qui vocatur intellectus
. Si inquam intellectus divinus est, si non
communicat actionem suam cum corporis actione, si separatus
75
ὁ ἄρα καλούμενος τῆς ψυχῆς νοῦς (λέγω δὲ νοῦν ᾧ διανοεῖται
[διανοεῖ τε] καὶ ὑπολαμβάνει ἡ ψυχή) οὐδέν ἐστιν ἐνεργείᾳ τῶν ὄντων
πρὶν νοεῖν· [ARIST. de An. 429a.22 – 24]
76
λείπεται δὴ [δὲ] τὸν νοῦν μόνον θύραθεν ἐπεισιέναι καὶ θεῖον
εἶναι μόνον· [ARIST. G A 736b.27 – 28]
77
οὐδὲ γὰρ αὐτοῦ τῇ ἐνεργείᾳ κοινωνεῖ ἡ σωματικὴ ἐνέργεια.
[ARIST. G A 736b.28 – 29]
78
τὸ δὲ τῆς γονῆς σῶμα ἐν ᾧ συναπέρχεται τὸ σπέρμα τὸ τῆς
ψυχικῆς ἀρχῆς͵ τὸ μὲν χωριστὸν ὂν σώματος ὅσοις ἐμπεριλαμβάνεταί
τι [τὸ] θεῖον, τοιοῦτος δ΄ ἐστὶν ὁ καλούμενος νοῦς. [ARIST. G A 737a.7
– 10]
5
10
15
20
25
1...,202,203,204,205,206,207,208,209,210,211 213,214,215,216,217,218,219,220,221,222,...454
Powered by FlippingBook