Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 216

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
170
sciatur, mox subdit:
82
Sed clarum quod hoc modo quidem scit, quia
universale scit, simpliciter autem nescit
. Antequam ergo simplici-
ter, id est particulariter sciamus, scimus universaliter, per quod
universale etiam particulare scimus, ita enim 2. Analytico capite
21. docet:
83
Universali ergo contemplamur ea qua in parte
. Si ergo
universalis scientia in nobis est antequam inductio aut syllogi-
smus fiat, atque si per universalem scientiam particularem ac-
quirimus, cum nulla alia in nobis sit, universalem scientiam ab
intellectu habemus, qui eam habens in nos descendit perque eam
cum particularium scientiam acquiramus, cui iam dubium eam
scientiam reminiscentiam esse? Non enim est aliud reminiscen-
tia, quam cognitionis prioris resumptio, resumimus ergo quam
prius habueramus particularium atque simpliciter scientiam, per
universalem scientiam, quae in intellectu salva remanserat. Ita
dogma maxime ab Aristotele impugnatum per dogmata eius re-
dit in lucem atque integrum manet.
82
ἀλλὰ δῆλον ὡς ὡδὶ μὲν ἐπίσταται͵ ὅτι καθόλου ἐπίσταται͵ ἁπλῶς
δ΄ οὐκ ἐπίσταται. [ARIST. A Po. 71a.27 – 29]
83
Τῇ μὲν οὖν καθόλου θεωροῦμεν τὰ ἐν μέρει. [ARST. A Pr. 67a.27]
5
10
15
1...,206,207,208,209,210,211,212,213,214,215 217,218,219,220,221,222,223,224,225,226,...454
Powered by FlippingBook