Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 224

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
178
quippiam est et cogitabile intelligibili. Mens enim simplex et pri-
mum intelligens et intellectum huiusmodi autem est idea, quia
impartibilis et simplex et primum est aliorum. Archytae quoque
testimonium adducit ex libro De mente et sensu, in quo haec
legebantur.
Sed hypotheses et principia et ascensum facit, donec ad
principium in quacumque suppositione carens veniat, neque utitur ullo
sensibili, sed ideis ipsis per se ipsas.
iii
etc.
Quae omnia videtur Plato transtulisse in 7. Rei publicae, uti
praecedente discussione vidimus. Iamblichus vero ibidem sub-
nectit.
Alterum intelligibile vere ens est id, circa quod Pythagorei ver-
sabantur et circulum intelligibilem et numerum idearum etc.
Syrianus
quoque Commentariis, quae sola eius tam magni monimenta
habemus in libros 6. et 7. Sapientiae Aristotelis, haec ex Pytha-
goreorum sententia retulit libri 2. commentario 1:
Divinus Pytha-
goras et omnes, qui legitime illius dogmata purissimis sinibus suarum
mentium susceperant, multos dicebant esse substantiarum gradus: in-
telligibilium et intellectualium, cogitabilium et naturalium aut omnino
vitalium et corporearum. Nam et rerum processus et connata processi-
bus ipsis diminutio, quae ordine quodam divino perficitur, et vis diver-
sitatis in generibus entis multitudinem continuam pariter et discretam
constituunt, incorporalium et sensibilium pereuntium substantiarum.
Tres itaque in latitudine entium gradus esse dicebant: intelligibilem,
cogitabilem, sensibilem. Singulis vero ideas esse omniquaque quidem,
sed proprie ubique cum existentiae proprietate. Et intelligibiles quidem
iii
Nije tiskano kurzivom i nema grčkog, ali je citat.
5
10
15
20
1...,214,215,216,217,218,219,220,221,222,223 225,226,227,228,229,230,231,232,233,234,...454
Powered by FlippingBook