Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 230

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
184
paterna intonuit intelligens summo consilio omniformes ideas, fonte
vero uno evolantes proruperunt
. Mox deinde:
14
Mundo enim Rex multiformi
Praeposuit intellectualem Typum incorruptum, quo super mundum
Vestigium inducens, forma ornatus apparuit
Omnifariam ideis.
Et:
ἀκμὴ ἀρχεγόνου ἰδέας
Summitas principigeniae ideae
. Zoroastres
v
quoque:
νοούμεναι ἴυγγες πατρόθεν, νοέουσι καὶ αὐταὶ
βουλαῖς, ἀφθέγκτοισι κινούμεναι ὥστε νοῆσαι
.
15
Intellectae Iynges a patre, intelligunt et ipsae
Consiliis ineffabilibus motae, ita ut intelligant.
Iynges autem Gemistus ideas interpretatur. Mendacii ergo
Aristoteles manifesto convincitur, qui Platonem idearum exco-
gitatorem primum asserit fuisse. Nec vero satis mirari possum
virum, qui principatum in philosophia tam anxie affectaverit,
in tam manifestos incidisse errores neque id ignorantiae eius rei
commisisse existimo: namut detur eum [327] AssyriorumAegyp-
tiorumque dogmata ignorasse, certe Orphica, quorum mentio est
ab eo libro De sapientia 7. habita, et Pythagoreorum libri eum non
latuerunt nec ullo modo ab eo non lectos existimandum est.
Quarti quoque mendacii convincitur, quo ad ideae nomen,
si illud
<ἰδέας> προσηγόρευσε
ideas appellavit, pro nomine
14
κόσμῳ γὰρ ἄναξ πολυμόρφῳ //Προὔθηκεν νοερὸν τύπον
ἄφθιτον͵ οὗ κατὰ κόσμον //Ἴχνος ἐπειγόμενος μορφῆς μέτα κόσμος
[κατάκοσμος] ἐφάνθη // Παντοίαις [Παντοίῃς] ἰδέαις. [PROCL. in Prm.
800.24 – 27]
15
αἳ ἴυγγες νοούμεναι [Νοούμεναι ἴυγγες] πατρόθεν νοέουσι καὶ
αὐταί [corr. ex αὐδαί], // βουλαῖς ἀφθέγκτοις [ἀφθέγκτοισι] κινούμεναι͵
ὥστε νοῆσαι. [Usp. PSELL. Opuscula psycholog. theolog. daemonolog.
145.24 – 26]
v
Corr. ex Zoroastes
5
10
15
20
1...,220,221,222,223,224,225,226,227,228,229 231,232,233,234,235,236,237,238,239,240,...454
Powered by FlippingBook