DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
194
planta vel animal et a quo ea, quae secundum formam dicitur, natu-
ra eiusdem formae
, scilicet in omni enim generatione oportet esse
ὁμοειδῆ
eiusdem formae
genitum cum generante. Sic enim libro
quoque primo capite 5. De generatione scripsit:
29
Generatur ergo
simpliciter aliud ex alio, sicuti etiam in aliis determinatum est et ab ali-
quo actu existente vel eiusdem speciei vel eiusdem generis
. Hoc autem
ὁμοειδές
eiusdem scilicet speciei
et in alio quam in genito:
αὕτη δ’
ἐν ἄλλῳ
x
Ipsa vero in alio
, inquit 7. capite.
Coëat vir cummuliere, proiicitur semen in uterum, mulier con-
cipit, in eo semine uteri calore foro inest virtus fomativa foetus, ea
virtus natura dicitur, haec habet in se rationem, qua formet cor, ce-
rebrum et hepar principio omnium, ut experientia docuit nos Hip-
pocrates libro De foetus natura. Haec formantur: primo augescunt,
distinguuntur partibus ac locis, unumquodque
xi
suis, sic reliquas
procedente tempore format, auget ac distinguit partes idque non
ita, ut aliud alio tempore formet, sed omnia eodem tempore.
Hanc rationem membra omnia formandi, quid prohibet, ra-
tionem seminariam vocare ac naturam? An haec causa ea omnia
operatur aut potius, quod Aristoteles millies asserit, nihil fru-
stra facit ac omnia ad certos ac terminatos fines dirigit? Si hoc
in particulari hac seminis huius natura conspicimus, nonne in
omnibus quoque seminibus humanis ea inerit, ex quibus ea-
dem ordine perpetuo evenire videmus, si in humanis, cur non
in caeterorum animalium seminibus ac plantarum omnium ac
omnium denique, quae semper eodem modo, vel ut plurimum
et generantur et augentur et formantur? Propterea quod Philo-
ponus ac Simplicius Aristotelis amici rationem hanc in natura
universali agnoscunt, quam si Aristoteles nobis explicasset, [329]
ut ne verbum quidem de ea fecit, multa sane eius interpretum
ambages sustulisset.
29
γίνεται μὲν οὖν ἁπλῶς ἕτερον ἐξ ἑτέρου͵ ὥσπερ καὶ ἐν ἄλλοις
διώρισται͵ καὶ ὑπό τινος δὲ ἐντελεχείᾳὄντος͵ ἢὁμοιοειδοῦς ἢὁμογενοῦς͵
οἷον πῦρ ὑπὸ πυρὸς ἢ ἄνθρωπος ὑπ΄ ἀνθρώπου. [ARIST. G C 320b.17
– 20]
x
Usp. ARIST. Metaph. 1032a.25.
xi
Corr. ex unumquoque
5
10
15
20
25
30