Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 250

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
204
tore eius aliquo collecti, quod clare libro 6. capite 1. scriptum est.
In his multa et praeclara de ideis disputata sunt, de numeris in
hanc rem nihil. Quare obiectio haec ruit, qua ratione ruent etiam
omnia illa, quae duobus ultimis Sapientiae libris contra ideales
numeros disputavit atque de idealibus vel magnitudinibus vel
figuris, nusquam enim est in Platonis libris quicquam de talibus
rebus scriptum. Sub eandem censuram venient illa quoque om-
nia, quae duobus hisce nominibus numerorum ac magnitudi-
num contra ideas, si quae loca in Aristotelicis libris reperientur.
Iis ergo omissis reliqua prosequamur.
Subdit eodem loco:
43
Quod vero illae
xiv
horum substantiae sint,
vane
xv
dicimus: participare enim sicuti etiam superius dicebamus nihil
est. Nec sane quod scientiis videmus causam, quare et omnis intellec-
tus et omnis natura facit: neque huius causae, quam dicimus esse unum
principiorum, quicquam attingunt ideae
. Mox deinde:
44
De motu vero
siquidem erunt haec motus clarumque movebuntur ideae, si vero non
quod, unde venerunt?
A superioribus eius verbis haec pendent, cum
scripsit:
45
Qui vero ideas causas posuerunt, primo quidem quaerentes
horum entium
xvi
sumere causas alia hisce aequalia numero attulerunt
.
Addit:
46
Ferre enim pares vel non pauciores ideae sunt his, de qui-
bus quaerentes causas ex his ad illas processerunt
. Ad haec respon-
43
ὅπως δ΄ ἐκεῖναι τούτων οὐσίαι͵ διὰ κενῆς λέγομεν. τὸ γὰρ
μετέχειν͵ ὥσπερ καὶ πρότερον εἴπομεν͵ οὐθέν ἐστιν. οὐδὲ δὴ ὅπερ ταῖς
ἐπιστήμαις ὁρῶμεν ὂν [ὢν] αἴτιον. δι΄ ὃ [διὸ] καὶ πᾶς νοῦς καὶ πᾶσα
φύσις ποιεῖ. οὐδὲ ταύτης τῆς αἰτίας͵ ἥν φαμεν εἶναι μίαν τῶν ἀρχῶν͵
οὐδὲν ἅπτεται τὰ εἴδη. [ARIST. Metaph. 992a.27 – 32]
44
περί τε [περὶ δὲ] κινήσεως͵ εἰ μὲν ἔσται ταῦτα κίνησις͵ δῆλον ὅτι
κινήσεται τὰ εἴδη, εἰ δὲ μή͵ πόθεν ἦλθεν; ARIST. Metaph. 992b.7 – 8]
45
οἱ δὲ τὰς ἰδέας αἰτίας τιθέμενοι, πρῶτον μὲν ζητοῦντες τωνδὶ
τῶν ὄντων λαβεῖν τὰς αἰτίας ἕτερα τούτοις ἴσα τὸν ἀριθμὸν ἐκόμισαν.
[ARIST. Metaph. 990a.34 – b.2]
46
σχεδὸν γὰρ ἴσα, ἢ οὐκ ἐλάττω, τὰ εἴδη ἐστὶ τούτοις [τούτων] περὶ
ὧν ζητοῦντες [ζητοῦντας] τὰς αἰτίας ἐκ τούτων ἐπ΄ ἐκεῖνα προῆλθον.
[ARIST. Metaph. 990b.4 – 6]
xiv
Corr. ex ille
xv
Corr. ex varie
xvi
Corr. ex initium
5
10
15
20
1...,240,241,242,243,244,245,246,247,248,249 251,252,253,254,255,256,257,258,259,260,...454
Powered by FlippingBook