DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
208
5
quatenus ad progressum, non aliter quam causa cum causato ac
motus coeli aeternus cum hisce motibus nostratibus, qui etiam si
et alterius sint speciei ab illo, ut rectus a circulari et generis etiam
alterius, ut alteratio a circulari et hi corruptibiles sunt, circularis
aeternus, attamen ab illo uti a causa pendent, quod et libro 3. De
motu, et multis aliis locis disputavit. Quod si ex sua doctrina cau-
sata alteratio a circulari duplici genere distat et ratione praedica-
menti diversi et ratione corruptibilitatis, non tamen quicquam
prohibet ab illa causa sibi aequivoca eam pendere.
Quid ergo prohibebit Socratem ab idea hominis pendere ra-
tione causati a causa, etiamsi haec aeterna, ille corruptibilis sit in
eadem tamen specie? Suntque haec singularia ab illis tamquam
multa ab uno et ad unum. Quod fieri posse in longe diversis ge-
neribus probavit ipse primo De ente libro. Quatenus ergo ad pro-
gressionem causae in causata, haec nostratia ad ideas sunt, ut ab
uno et ad unum: quatenus vero ad perfectionem aeternitatis et
corruptionis aequivoca sunt.
Nam ipse alicubi ita docet:
48
Singulare enim aequivocum est ali-
quid et praeter substantias et aliorum est in multis unum
. Sic ideae
in aeternis una in multis individuis aequivocum quoddam est:
nullae ergo sunt obiectiones illae.
Illud vero quod superioribus illis subdit:
49
Praeterea vero per
quos modos ostenditur, quod sunt ideae, secundum nullum eorum vi-
detur
. Formas argumentorum videtur improbare, quibus ideae
esse astruebantur. Sed videtur id non contra Platonem, sed con-
tra Speusippum atque Xenocratem eius hostes directum, ex his
quae sequuntur:
50
Exactissime rationum aliae eorum, quae ad aliquid
faciunt ideas, quorum non aiunt esse genus per se, aliae tertium homi-
nem dicunt
. Quorum quia nihil in toto Platonico volumine reperi-
48
καθ΄ ἕκαστον [καθέκαστον] γὰρ ὁμώνυμόν τι ἔστι καὶ παρὰ τὰς
οὐσίας͵ τῶν τε ἄλλων ἔστιν ἐπὶ πολλῶν ἕν. [Aristotel, Metaph 990b.6
– 8]
49
ἔτι <δὲ καὶ> καθ΄ οὓς τρόπους δείκνυται ὅτι ἔστι τὰ εἴδη͵ κατ΄
οὐδένα φαίνεται τούτων. [ARIST. Metaph. 1079a.4 – 5]
50
ἔτι δ’ οἱ ἀκριβέστατοι τῶν λόγων οἱ μὲν τῶν πρός τι ποιοῦσιν
ἰδέας͵ ὧν οὔ φασιν εἶναι γένος καθ΄ αὑτό͵ οἱ δὲ τὸν τρίτον ἄνθρωπον
λέγουσιν. [ARIST. Metaph. 1079a.11 – 13]
10
15
20
25