DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
216
efficientes, exemplares ac finales ex Platonis atque priscorum as-
severatione.
Annectit:
62
Ita enim forte causae videantur esse, ut album mixtum
albo
. Hoc autem dixisse inquit Anaxagoram primo, Eudoxum
deinde, quae cum nihil ad Platonem pertineant, non responde-
mus.
Sed ait:
63
Sed enim nec ex ideis sunt alia secundum ullum modum
qui solent dici
. Locus implicitus est. Attamen Alexander Aegaeus
exponit, modos inquit intelligit eos, qui dicuntur aliquid ex ali-
quo fieri, ut ex materia, ex forma, ex efficienti, ex partibus, ex
imperfecto, ex contrariis vel secunda significatione modos, qui
dicuntur ab idearum authoribus, scilicet ideas singulis homini-
bus inesse, rei partem ideae in unoquoque, vel ut exemplaria.
De illis prioribus dicimus nos inferiora ex ideis esse, ut ex
efficientibus causis, si tamen talis loquendi modus sit in usu. Ut
enim filius ex patre et sole et natura fit, ita etiam ex idea fit, quod
quidem iam ostendimus.
De secundis, priores duo Platonis non sunt, nihil ergo ad no-
stram rem.
Tertius ideas esse horum exemplaria Platonis est, quem Ari-
stoteles irridet:
64
Dicere vero eas esse exemplaria et participare eas
alia vaniloquentia est et metaphoras dicere poeticas, quod enim est
operans ad ideas respiciens?
Opifex nempe rerum is est, qui in se
ideas habens, in se respiciens, res producit non aliter quam suus
ille aedificator 5. De ente, formam domus, quam in mente habet,
non oculis sed mente respiciens domum in materia producit. Cur
ergo haec vaniloquentia non est aut poetica metaphora illa est?
62
οὕτω μὲν γὰρ <ἂν> ἴσως αἴτια δόξειεν [δόξαιεν] {ἂν} εἶναι ὡς τὸ
λευκὸν μεμιγμένον τῷ λευκῷ. [ARIST. Metaph. 1079b.18 – 19]
63
ἀλλὰ μὴν οὐδὲ ἐκ τῶν εἰδῶν ἐστὶ τἆλλα [τ’ ἄλλα] καθ΄ οὐδένα
τρόπον τῶν εἰωθότων λέγεσθαι. [ARIST. Metaph. 991a.19 – 20, također:
ARIST. Metaph. 1079b.24]
64
τὸ δὲ λέγειν παραδείγματα αὐτὰ εἶναι καὶ μετέχειν αὐτῶν τἆλλα
[τ’ ἄλλα] κενολογεῖν ἐστὶ καὶ μεταφορὰς λέγειν ποιητικάς. τί γάρ ἐστι
{τὸ} ἐργαζόμενον πρὸς τὰς ἰδέας ἀποβλέπον; [ARIST. Metaph. 991a.20
– 23]
5
10
15
20
25