Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 272

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
226
solito significatu pro existentibus intelligatur, falsum est axioma
neque debet aut potest inferri:
80
Quod nihil significat eorum, quae
communiter praedicantur
.
Neque etiam verum est quod subdit:
81
Impossibile enim sub-
stantiam ex substantiis esse inexistentibus, ita ut actu
. Compositum
enim omne actu substantia est, ex materia et forma actu substan-
tiis constat. Neque ad rem facit, si intelligat actu ideam in mate-
riam descendere, ut compositum constituat. Non enim descendit
sed eo modo, quo docuimus per gradus progreditur.
Caput 14. totum est contra ideas, in fine ait,
ut quidam aiunt
,
quod potest non adversus Platonem esse dictum, inquit enim ini-
tio:
82
Separata esse simul et simul speciem ex genere faciunt et differen-
tiis
, quod nullibi apud Platonem est. Quare nihil ad ea absurda,
quae inde et hoc et capite 15. deducuntur laboro.
Sed capite 16:
83
Sed ideas dicentes, hac recte quidem dicunt sepa-
rantes eas, siquidem substantiae sunt, hac vero non recte, quia unam de
multis ideam dicunt
. Rationem reddit:
84
Causae vero, quia non habent
reddere quidam tales substantias incorruptibiles praeter singulares et
sensibiles
. Hoc autem falsissimum est, illas enim vere entia, haec
non entia: illas vere substantias, haec umbras substantiarum: il-
las aeternas, simplices, has corruptibiles, compositas autumant.
Quomodo ergo non habent alias ab his sensibilibus?
Quod vero ait:
85
Faciunt ergo easdem specie corruptibilibus
: quod
tam magnum absurdum propterea sequetur, si eas eiusdem spe-
80
ὅτι οὐδὲν σημαίνει τῶν κοινῇ κατηγορουμένων [κατηγορου-
μένον]. [ARIST. Metaph. 1039a.1]
81
ἀδύνατον γὰρ οὐσίαν ἐξ οὐσιῶν εἶναι ἐνυπαρχουσῶν <οὕτως>
ὡς ἐντελεχείᾳ. [ARIST. Metaph. 1039a.3 – 4]
82
χωριστὰς εἶναι <ἅμα> καὶ ἅμα τὸ εἶδος ἐκ τοῦ γένους ποιοῦσι καὶ
τῶν διαφορῶν. [ARIST. Metaph. 1039a.25 – 26]
83
ἀλλ΄ οἱ τὰ εἴδη λέγοντες τῇ μὲν ὀρθῶς λέγουσι χωρίζοντες αὐτά͵
εἴπερ οὐσίαι εἰσὶ, τῇ δ΄ οὐκ ὀρθῶς͵ ὅτι τὸ ἓν ἐπὶ πολλῶν εἶδος λέγουσιν.
[ARIST. Metaph. 1040b.27 – 30]
84
αἴτιον δ΄ ὅτι οὐκ ἔχουσιν ἀποδοῦναι τίνες [τινὲς] αἱ τοιαῦται
οὐσίαι αἱ ἄφθαρτοι, παρὰ τὰς καθ΄ ἕκαστα [καθέκαστα] καὶ αἰσθητάς·
[ARIST. Metaph. 1040b.30 – 32]
85
ποιοῦσιν οὖν τὰς αὐτὰς τῷ εἴδει [εἴδη] τοῖς φθαρτοῖς. [ARIST.
Metaph. 1040b.32]
5
10
15
20
1...,262,263,264,265,266,267,268,269,270,271 273,274,275,276,277,278,279,280,281,282,...454
Powered by FlippingBook