Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 280

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
234
et acquisibile homini
, si id verum est, cur ergo extra rem in eam
discussionem descendit?
Postremus videtur locus contra ideas 3. Analytico capite
18:
100
Ideae namque valeant, terriculamenta enim sunt, et si sunt, nihil
ad sermonem sunt
. Nihil sane ad illum sermonem faciunt, quo as-
serebat, quaecumque substantiam non significant, oportere de
aliquo subiecto praedicari et non esse aliquod album, quod nihil
aliud existens album est, nullum enim accidens per se est. Ideae
vero accidentia nec sunt, nec esse Plato dixit, sed maxime sub-
stantias. Cur ergo cum de accidentibus loqueretur, non separatis
a subiecto ideas induxit, cum ad rem nihil facerent? Causa in
promptu est, nimium scilicet contradicendi omnibus quidem, sed
praecipue Platoni, studium. Cur autem terriculamenta, cum ma-
xime et vere entia ex suis quoque dogmatibus ostensum sit esse,
appellarit, eadem est causa et ardens in praeceptorem odium.
FINIS.
100
τὰ γὰρ εἴδη χαιρέτω. τερετίσματά τε [γάρ] ἐστι͵ καὶ εἰ ἔστιν͵
οὐδὲν πρὸς τὸν λόγον ἐστίν. [ARIST. A Po.83a.32 – 35]
5
10
15
1...,270,271,272,273,274,275,276,277,278,279 281,282,283,284,285,286,287,288,289,290,...454
Powered by FlippingBook