DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
238
5
Meminit idem Aristoteles 4. Physico capite 2.
ἀγράφων
,
non
scriptorum
quorundam dogmatum. Haec vero talia fuisse putan-
dum est, quales fuerunt Pythagoreorum sermones, quos mathe-
mata vocabant iique secreto discipulis quibusdam selectis com-
municabantur et quales Plato in Theaeteto Protagoram
in secreto
,
ἀποῤῥήτῳ
meminit solitum esse tradere et 3. Rhetorico Aristo-
teles ipse Trasymachum factitasse scribit. Atque hoc alia res erat
a libris illis, quos scriptos quidem discipulis praelegebant, non
tamen publicarant, vocabantque acroamaticos, acusmaticos, eso-
tericos, sicuti primi tomi libro 6. abunde ostendimus.
Non scripta ergo quaedam Plato dogmata in colloquiis se-
cretioribus
i
discipulis quibusdam tradebat. Id aperte scribit Sim-
plicius ad hunc locum, cuius haec sunt verba. Sed addit
in ser-
monibus de bono, quibus Aristoteles, Heraclides, Estiaeus et alii socii
Platonis, interfuerunt, ac veluti aenigmatice dicta descripserant
, ea
autem Plato non
ii
scripsit, sed hi eius discipuli et Philoponus
τὰς
ἀγράφους τοῦ Πλάτωνος συνουσίας
iii
non scriptas Platonis col-
locutiones
affirmat.
Quod Aristotelem fecisse in libris De bono idem Simplicius
libro De anima primo testatur his verbis:
2
De philosophia nunc vo-
2
περὶ φιλοσοφίας νῦν λέγει τὰ Περὶ τοῦ ἀγαθοῦ αὐτῷ ἐκ
τῆς Πλάτωνος ἀναγεγραμμένα συνουσίας͵ ἐν οἷς ἱστορεῖ τάς τε
Πυθαγορείους καὶ Πλατωνικὰς περὶ τῶν ὄντων δόξας. [SIMP. in An.
11.28.7 – 9]
i
Auct. corr. ex secretionibus
ii
Auct. corr. ex num
iii
Usp. PHLP. in de An. 15.75.34 – 35.
10
15
20