DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
242
bris suis inserendam, non ignorasset, puto, eam describere, at nus-
quam ea hisce, qui extant, libris reperitur, qui omnes integri sunt,
praeter Philebum, Minoa et Critiam, quibus ea parte, qua trunci
sunt, non potuisse hanc sententiam contineri satis ex consequentia
a praecedentibus desumpta apparere potest, et sicubi ea tractanda
fuisset, in Philebo locus illi aptissimus videtur tribuendus fuisse,
ubi multa de fine et infinito, magis et minus, plus et minus, maius
et minus tractantur, nullum tamen de magno et parvo verbum le-
gitur. Hac ergo ratione nulla videtur Aristotelis reprehensio.
Sed in ea quoque ita nulla, ut est, non videtur ipse sibi con-
stare. Nam 3. Physico capite 4. ita scribit:
5
Plato vero duo infinita
magnum et parvum
. Primo autem Sapientiae capite 6. scribit prae-
ter ea, quae cum Pythagoreis communia habuit Plato, eius pro-
prium dogma:
6
Infinitum et magno et parvo, hoc proprium
.
Longe autem diversa et fere contraria sententia est magnum
et parvum esse duo infinita: ab hac ex magno et parvo infinitum
esse, veluti compositum. Sed cum aenigmatice haec sint a Plato-
ne non scripta, sed dicta, uti Heraclides et Estiaeus, non minus
quamAristoteles Platonis auditores testati sint, quid opus fuit tot
locis ea replicare ac veluti apertum dogma insectari, cum prae-
sertim ea, quae Plato de naturae principiis scripsit, aperte scripsit
in Timaeo, in quo nulla de magno ac parvo isto, sed multa de
materia docuit, de qua et ipse Aristoteles pleraque usurpavit, uti
tomo antecedente palam est factum.
Secunda calumnia est primo libro De elementis capite 2:
7
Hoc
idem accidere necesse est, etiam si, ut in Timaeo scriptum est, ante-
quam mundus fieret, movebantur elementa inordinate: necesse enim
5
Πλάτων δὲ δύο τὰ ἄπειρα͵ τὸ μέγα καὶ τὸ μικρόν. [ARIST. Ph.
203a.15 – 16]
6
τὸ δ΄ ἄπειρον ἐκ μεγάλου καὶ μικροῦ͵ τοῦτο ἴδιον· [ARIST. Metaph.
987b.26 – 27]
7
Τὸ αὐτὸ δὲ τοῦτο συμβαίνειν ἀναγκαῖον κἂν εἰ καθάπερ [κᾂν ἦ
ὥσπερ] ἐν τῷ Τιμαίῳ γέγραπται͵ πρὶν γενέσθαι τὸν κόσμον ἐκινεῖτο
τὰ στοιχεῖα ἀτάκτως. ἀνάγκη γὰρ ἢ βίαιον εἶναι τὴν κίνησιν, ἢ κατὰ
φύσιν. εἰ δὲ κατὰ φύσιν ἐκινεῖτο͵ ἀνάγκη κόσμον εἶναι. [ARIST. Cael.
300b.16 – 20]
5
10
15
20
25